CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 49726 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/49726.

Nodus 49726 in documento sonhovius-j-catharinias.xml


Scena V. Maxentius – Carnifex – Catharina Heus agedum, o famuli, prodite, venite! – Car: Quid autem O Caesar? – Max: Cito dic, virgisne illam lacerastis, Ut largo undarit foedatum sanguine corpus, Perfusique artus tabo et liventia colla? Car: Fecimus id vero egregie. – Max: Nunc ergo vocate, Huc agite! – Car: En, tenero foedatum sanguine corpus! Max: Nondum, o virgo, sapis, nondum mea numina honoras? Cat: O Caesar, frustra gemmis redimitus et auro: Frigida situ saxa colis cariosaque ligna, Quae tandem invidia est, caeli terraeque potentem Si colo? Tu tua saxa colas, sine numina nobis! Max: Ite iterum, ite feris iterum date verbera flagris, Vulnifico ferro corpus lacerate superbum, Nullaque bis senis praebete alimenta diebus! I pestis, dii te sceleratam fulmine perdant! 1324] sacro sancta B. 1321sq.] A 1052sq. 1325–27] A 1063, 1071sq., 1064. 1330sq.] A 1094, 1092. 1335 liventia colla] Epiced. Drusi 273. 1341 Quae … est] Stat. Theb. 1,280. 1342] BM 3,244 Tu saxa colas, sine numina nobis. 1345] BM 3,261 Nullaque bissenis praeberi alimenta diebus; Carmelianus 488 Nec sibi bissenis custos alimenta diebus. 1332–46] dact. hexam. Musici: Heu quis erit tandem finis, quae meta malorum? Heu heu quid facimus? Christe deus fer opem! Cat: Surgite! Nonne dei veniunt haec omnia nutu? Quid vos conficitis? Fuit haec divina voluntas. Excutite, o miseri, conceptum corde dolorem! Sic opus est, sic res cogit, sic velle necessum est. Gaudia venturis dolor hic mihi proferet annis.