CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 46926 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/46926.

Nodus 46926 in documento sonhovius-j-catharinias.xml


Scena V. Macharius, Eubulus, Philaletes: Theologi – Bias – Pantaleon – Amoraldes – Catharina et ancillae – Rosimunda Oeconoma – Pauperes aliquot Cat: Optime Machari, caeli stata sacra docere Iura potens, et virtutum documenta sonare. Rursum iter ad caelum, et verae documenta salutis Pande mihi. Mac: Virgo decens, et sponsa dei supera alta tenentis, Si tibi lingua animam fando, manus aemula linguam Scribendo, rebusque manum deus ornat agendis: Magna eris, et tua laetiferas sapientia claro Lumine dispellens tenebras in secla manebit. Ergo age, (si placet hoc) divina volumina rursum Scrutemur de more tuo, quem spiritus ille Indidit omnipotens plenum omnipotentibus auris. Cat: Perplacet. Incipite! Phi: dAbk'w> !xe ~yhil{a/ hw"hy> !gEm'W vm,v, yKi (Hebraice) `~ymit'B. ~ykil.hol; bAj-[n:m.yI al{ hw"hy> !TeyI Eub: Ὅτι ἔλεος καὶ ἀλήθειαν ἀγαπᾶ κύριος, ὅ θεὸς Graece Χάριν καὶ δόξαν δώσει· Κύριος οὐ στερήσει Τὰ ἀγαθὰ τοῖς πορευομένοις ἔν ἀκακίᾳ. Mac: Misericordiam et veritatem diligit deus etc. Ps. 83. (Latine) Cat: Dicite quid fructus hinc consequar? – Mac: Optima virgo, Si fructum petis, et verae emolumenta salutis: Haec sequere! Adfer opem miseris, quos turpis egestas Et malesuada fames premit et fortuna malorum! 596 Cat] Chatarina B; item 666, 1634, 1852. 598–600] Non correxi diacritica superflua vel omissa in ὅ, ἔν, ἀγαπᾶ. – ἔλεος] ἔλεον LXX. (cf. τὸ ἔλεος apud LSJ s.v.). – οὐ] οὗ B. – τοῖς πορευομένοις] τοὺς πορευομένους LXX. 581 reverentia poscit] Claud. carm. min. 25, praef. 7. 582 avis, atavisque potens] 970 avis atavisque … inclyte, 1011 atavis ingens; C 1099; Verg. Aen. 7,56. 588] Verg. Aen. 6,787 super alta tenentis. 591sq.] Vulg. Iud. 11,21 magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra. 598–600] LXX Ps. 83,12. 601] Vulg. psalm. 83,12 iuxta LXX quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus, non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. 604sq. turpis … fames] Verg. Aen. 6,276 malesuada Fames ac turpis Egestas. 597–601] Extra metrum. Tunc caelo te respiciet miseratus ab alto Rex superum, in melius tua, nam potis, orsa reflectens. Eub: Vise inopi collapsa thoro, moribundaque longo Membra fatigatum morbo, fractumque dolore, Munera, opemque ferens duri solatia casus: Talibus aeterno meritis celebraberis aevo. Phi: Si quis amore dei gelidam sitientibus undam Porrigit, extinguet flammantem numinis iram, Deinde et inexhaustos super aurea sidera fontes, Ac fluvios bibet omnigenum sine fine bonorum. Mac: Nudatos qui veste tegit, laetusque laborum Sponte piis inopes manibus qui velat amictu: Illius omne teget crimen deus, Ille beatus Vivet inextincta super aethera luce coruscans. Eub: Hospes ut in tua divertat tecta hospita Christus Hospitio miseris sint officiosa iuvandis: Gloria tunc tua mansuris super aethera factis Surget, et aeternis succedes sedibus hospes. Cat: Iam sat multa mihi o Patres virtutis amantes Quae sequar, admiranda hodie documenta dedistis. Cognita restat agam, Heus agedum cito adeste, venite, Mi bone Pantaleon, et care Bia, cito vestes, Has omnes, simul et nummos vinumque cibosque Vasaque et ornatus, nostrique monilia regni Didite pauperibus. Christum qui servat amicum Cuncta sibi servat. – Pan: Fiat, charissima Christi Sponsa, deo dignis virtutibus admiranda. Amo: Venite quotquot hic adestis pauperes! Nummos pecunias, novasque et optimas Vestes dabo. Has prime aureas phialas cape! Reliqui cito sequimini, omnibus faciam satis! Pau: Habemus omnes gratiam ter maximam, Regina Costis vivat et regnet diu! 607] Verg. Aen. 10,632 in melius tua, qui potes, orsa reflectas. 608sq. moribundaque ... membra] Verg. 6,732. 610] Nemes. ecl. 2,18 maesti solatia casus. 612sq.] Mart. Cap. 2,157 sitientibus undam fontis exhibuit. 616 laetusque laborum] Claud. 8,394. 617 velat amictu] Culex 75. 623] Verg. Aen. 4,10 successit sedibus hospes.