CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 46855 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/46855.

Nodus 46855 in documento sonhovius-j-catharinias.xml


Scena IIII. Maxentius cum suis – Pontifex cum suis Sacra diis quoniam o socii solennia ritu Caesareo litanda mihi, iam protinus ite, Ite omnes procul ad piscosi flumina Nili Atque papiriferae dulces Tritonidis undas Et qua se viridi Mareotis arundine cingit. Huc celeres delecta boum pinguissima centum Corpora, lanigerosque greges adducite centum. Marius: Os humerosque deo similis ter maxime Caesar, Ecce imus, tua iussa facessimus – Max: Ite citi, ite At vos o Iovis aeterni divumque minorum Pontifices, cito fumosi magna atria templi Rite coronantes sertis ornate, et odores Spargite honos nostrae quod maiestatis, et altis 554sq.] 1350sq. 556 velle necesse est] Lucan. 1,372. 564 carbasa ventis] Ov. epist. 7,171; Lucan. 3,596; 5,560. 565] 567. – dira pericla] 567, 685, 714. 566] C 260. – Tempus erit] 1513, 2052. – haec terra videbit] Verg. Aen. 12,645. 570–73 piscosa flumina Nili ... centum] BM 1,408–11 Quae vicina bibunt piscosi flumina Nili / Atque papyriferae dulcem Tritonidis undam, / Et qua se viridi Mareotis harundine cingit: / Adducant delecta boum qui corpora centum. 574 lanigerosque greges] Ov. met. 6,395; Auson. 5,2. 575 ter maxime Caesar] 820. Debita caelicolis merito reverentia poscit. Pon: Caesar avis, atavisque potens et amice deorum Fiet, quicquid erit superum quod spectet honorem.