CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 4634 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/4634.

Nodus 4634 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena IIII. Triarax – Trillus – Cyrus – Agapius – Dares – Pistochares Io triumphe! Aegyptii, nunc plaudite Laetique diis rependitote gratias, Grates et ipsi redditote Caesari, Quod fausta nobis haec reduxit tempora, Quibus deorum sempiterna numina Revocata mox cultu vigebunt pristino! Tri: O aureum vere et beatum seculum, Quo ter quaterque maximus Maxentius Aegyptios sic vindicat pius deos, Galilaea gens scelerata quos oppresserat Et exules toto prope orbe eiecerat! Quidni sit ergo Caesar ipse Aegyptius? Cyr: Neglectus ante nunc Serapis cornua Extollet et meliora tondet pascua. Iam nunc Osiri, Anubidi et sacrae Isidi Io imperator ipse restaurat sacra! Aga: Os impium! Blasphema tu libamina Monstris deûm dicata dictitas „sacra“? Veniet dies, quando orbis isthaec arbiter Severus olim vindicabit acriter, Sibique Christus debitum asseret decus. Dar: Eheu, mali quantum haec trahent sacrificia Ter execranda, Stygis et pianda sulphure! Heu quam cruentam, ut vereor, haec stragem dabunt! Pis: Pro, magne rector siderum, tantum nefas Non vindicas, inultum abire et hoc sinis?