CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 45950 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/45950.

Nodus 45950 in documento sonhovius-j-catharinias.xml


Scena III. Andridamia – Macharius – Catharina Optime Machari, quo non praestantior alter Ore ciere dei laudes, Christumque sonare: Quid fers consilii? vel quid nunc restat agendum? Nam tibi consiliis animum sapientibus aptum, Indidit omnipotens rerum pater, optima factu Consule Cathrinae, cui te decet omnia longe Prospicere, atque animis venturos cernere casus. Mac: Consulo, mortales ut dedignata hymenaeos Caelesti nubat sponso: magis omnibus unum Hunc penitus totis adametque petatque medullis, Qui solus tenet imperium, quo cuncta reguntur, Cui comes est pax exsuperans, aeterna voluptas. Cat: Sed quanam id fieri possit ratione, docendum est. Mac: Dicam. Hic sola manens ardentia vota, precesque Funde deo, ac precibus tollas super aethera mentem. Sensibus ille tuis mox illabetur ab alto: Quem praeter nihil ulterius, nil amplius optes. Cat: Verum quid dicam? quae prima exordia sumam? Mac: Dices: Sancta parens, enixa puerpera regem, Mater virgo, mei, quaeso, miserere, tuumque Fac videam gnatum caeli terraeque potentem! Sim, precor, huic soli vinclo sociata iugali! Cat: Sic faciam, vos interea paulisper abite! 331sq.] 697sq. 335 habent … recursus] Ov. met. 9,594 obruor oceano, neque habent mea vela recursus. 336] Ov. met. 15,185. 337 quo … alter] Verg. Aen. 6,164. 346 penitus ... medullis] 362; Claud. 28,78 et penitus totis inolevit Roma medullis. 347] 391, 796, 805, 2072; Manil. 1,27 quo cuncta reguntur; Carmelianus 577 cuius nutu sata cuncta reguntur? 348 aeterna voluptas] 376. 353 nihil … optes] 378; Hor. epist. 1,2,46 nihil amplius optet. 354] Verg. Aen. 4,284 quae prima exordia sumat? 355] Sedul. carm.pasqu. 2,63 Salve, sancta parens, enixa puerpera regem. 356] 704 Ah virgo miserere tui, miserere tuorum!; 723 miserere mei pereuntis; 732 Non matris miserere tuae tantique doloris; 1177 Ah miserere tui; 2014 O virgo miserere mei, miserere precantis; C 389; Ov. epist. 12,81 O virgo, miserere mei, miserere meorum; BM 2,706 Ah miserere tui, saltem miserere tuorum. 357 caeli terraeque potentem] 389, 804, 1341, 1630 caeli, terraeque marisque potentem, 2070; BM 3,454 coeli terraeque potentem et 2,28 maris terraeque potentem. 358 vinclo ... iugali] 382.