CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 442 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/442.

Nodus 442 in documento reydax-i-epitome.xml


IX (1) Haec ità mecùm animo volvens Lotyrim versùs itineri me accingo, acceptis opportunè mandatis, quibus in Ditionibus Transarulanis grave mihi negotium committebatur;

(2) cumque Mediosylvam delatus essem, ad Aquilae signum divertens in Achatem incidi, germanâ fide, et antiquâ consuetudine mihi familiarem, ex quo pro more sciscitanti, quid novi? plurima retulit, quêis protinùs fidem adhibere vix sustinui, quot enim novorum fert seculum nostrum corruptores!

(3) Mendaciorum propolae sunt, non scriptores, qui novis, ut libet, addunt, demunt, aut minuunt, vel pro partium affectu assuunt malevoli novellarum sarcinatores, ità ut insons Mercurius non tantum in aulis, sed & in rusticorum popinis, aut triviis, et nundinis hebdomadalibus mendaciloquus, aut Thersites passim vapulet, accedit quod barbatuli scribae, nescio quibus parergis, et barbaris phrasium phaleris verba crispent, aut tonsorum more Barbas in acumina torquentium, dictiones mille modis crucient, aut peregrinis linguarum centonibus papyrum impleant, qui cùm linguarum nullam plenè calleant, inspersis quandoque ineptè vocabulis linguarum omnium periti censeri volunt;

(4) Haec dum pro innato candore repono, placuit Achati ingenua sinceritas, ac sincera simplicitas; unde multus inter nos de praesenti rerum crysi sermo, eóque liberior, cùm nemo adesset, qui verba ad bilancem examinaret, aut in sequiorem obliquata sensum, alio quàm prolata fuerant animo, interpretaretur. Mirabamur immodicam Rutulorum dominandi libidinem, Orbis universi dominatum sibi pollicentium;

(5) Vetus equidem ajebat Achates, ac jam pridem insita mortalibus potentiae cupidoTacit. Lib. 2. histor. eaque cunctis affectibus flagrantior estIdem Lib. 15. annal. at suos habent regna periodos: et cuncta mortalium incerta; quantóque plus adeptus foret, tantò se magis in lubrico stare dicebat Tiberius apud TacitumLib. 1. annal., nec unquam satis fida potentia, ubi nimia estIdem histor. Lib. 2., quare retrogradam tandem ominor illorum fortunam, fato potentiae rarò sempiternae: mihi enim, prosequitur idem author, quantò plura recentium, seu veterum revolvo exempla tantò magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis observantur, quippe famâ: spe: imaginatione, potiùs omnes destinantur imperio, quàm quem fortuna in occulto tenebat.Lib. 3. annal.

(6) Interrupi plura dicentis sensa, et ut cibis intereà mensae illatis in os ingerendis aliquid spatii concederet, rogavi, dum nocte sensim ingruente coenam appetebat stomachus, vel ut novorum quibus scateret Panoplia, optimo ciborum condimento per intervalla quidpiam misceret, pretiosissima omnium haec fore analecta.

(7) Cumque mali Punici mentionem injicerem, illud prae Ascanio Turni Nepoti destinari quidem ajebat, at AEneam cum Ascanio suo, jure merito nec ludi se porrò, nec illudi passurum, quomodo enim ferat ludibrium insolens contumeliae animus.Tacit. Lib. 2. histor. Justum siquidem est bellum quibus necessarium, et pia arma, quibus nisi in armis spes est.Livius Dec. I. Lib. 9. c. 1. Hinc sibi dictum putabit, quod Mutianus olim Vespasiano inculcabat,Tacit. Lib. 2. Histor. torpere ultra, et perdendam rempublicam relinquere, sopor, et ignavia videbitur, etiamsi tibi quàm inhonesta, tam tuta servitus esset.

(8) Quae cum concitatiori spiritu profatus esset Achates: ad Achillis molimina sermonem deflexit; cujus in agnoscendo Turniadae praecipitantiam ipsis etiam hostibus non minùs laetam quám inexpectatam juste reprehendebat: ajens, quòd adeo festinatis consiliis plerumque judicium aut planè desit: aut citò pereat,Barclai: in icon: anim: c. 10. nec ullam rem magni discriminis adeò inimicam consiliis esse, quàm celeritatem, cùm eam semper poenitentia, sed eadem sera et inutilis sequatur,Livius c. 32. Lib. 31. adeò ut praecipitantia in consiliis sit stulta, ac infelix temeritas, Idem: Lib. 22. c. 38. hinc ut plurimùm evenire quòd consilia calida et audacia primâ specie quidem laeta, tractu verò dura, et eventu planè tristia sint,Idem: Lib. 35. c. 32.

(9) quare oportuisse potiùs rerum arbitrium ad se trahere, vicinorum potentiâ: et praesidiis suffultum; quorum amicitiam colere praestabat, quàm eidem renunciare, siquidem externorum amicitia optima regnorum felicitas; imò custodia, ne audeat hostis varia nobis tendere retia, teste Bruneman:in tract. de pace polit: dissert. 10. §. 8 adeò ut satius fuisset Achilli Tiberium imitari, cui uti callidum ingenium: ità anxium judicium erat.Tacit. Lib. 1. annal. Proindeque omnes, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debere, an quod inchoatur reipublicae utile: ipsis gloriosum, ac promtum effectu: aut certè non arduum sit?Tacit. Lib. 2. Hist. tametsi enim libertas, et salus publica praetextaretur: neminem tamen fuisse, qui non fucatas rationes: et remedium pejus ipso malo agnosceret: et palàm ediceret

(10) Omnia securi pro libertate feremus, Sed libertatem contemptâ nemo salute Sanus amat: neque enim certae susceptio cladis Quam vitare queas, nisi cum ratione salutis Libertatis amor, sed gloria vana putanda est.

(11) Remotâ interim mensâ, stando inter pocula diutiùs mecum conversatus Achates, plura recensuit de monte Dolba â Latinis animo non minori, quàm fortunâ superato, de singulari AEneadarum in Magna Hesperiâ felicitate, praecipuè verò de armorum peritiâ, et fidelitate Hannibalis Italici, suo cùm Asdrubale, plurimis in Hungarico bello experimentis, vulneribus et scientiâ militari insignitis; Perjucundum erat intelligere, quantâ celeritate flumina navium patientia pontibus impunè junctis transierint, quàm bellè hoc in bello Caesareanis succedant omnia, causae aequitatis animatis;

(12) sine prodigio & ope Divorum hactenùs gestum nihil: alteram ab his laudem praeclarò belli Ducum ductui tribui, carptos ad locum cognominem Rutulos, audacia et belligerandi arte conspicuos, caesa insuper quatuor millia, quos Ulysses in AEneadas eduxerat, Dux alioquin consilio valens, et Timocleae favore potens, cùmprimis autem astu, ac vafritie, magno in acie adjumento, insignis, quem Hannibal maturo consilio, ac celeritate ingenij praevertens, cedere coëgisset, cujus inopinus Monecrae ingressus bis mille Rutulorum desideratis, et ipsomet Ulysse in Urbe capto, immortali dignus gloriâ, nec non prodigiosa equitum rapto vivere assuetorum Meladioni invasio, et innoxius ex Urbe regressus extollebatur, aliaque complura, etiam ab hostibus alienae infensis gloriae, laudata;

(13) quamvis et nonnulli gloriâ in temeritatem versâ de laude quidpiam decerpere laborârint, invidiâ virtutis umbrâ, ut fit, semper herôum praeclara facinora, ceu mordaci tineâ arrodente; Neque dissimulabat opinione vulgi lentioris successûs in Hesperiâ Majori perduellem Thebanum Ducem occasionem dedisse, Dardanos magis armorum minis et fortunatis successibus turgidos, quàm armis formidabiles se reddere, circumvolitare litteras verbis, non itidem factis gravidas, tot mille in chartis scribi, sed non conscribi milites, AEneae aulam ad arma conclamasse, re fermè jam conclamatâ, opportuisse vivente adhuc Locaro, et annuente, vacuam proffessionem ingredi potiùs, quàm aliorum praeventione delusum se conqueri, et post vulneratam causam remedium quaerere, nunc velociùs longè calamos, quàm gladios stringi, integris fraudum phalangibus AEneam circumveniri, et complura similia vulgò sparsa, cui arcana consiliorum, et recondita Aularum secreta incomperta sunt; Spectamus enim, quae coràm habentur, abditos Principum sensus exquirere illicitum, et anceps, nec ideò assequâre.Tacit. Lib. 6. annal.

(14) Porrò erat intelligere, quâ ratione Lahondi, et Trenovantini suis in [16] portubus ingentem navium numerum construant, ad Ascanium in Tagopolim deducendum, cui extremo virium conatu, pulso Turniade mali granati coronam, seu Dyadema evincere, ac deferre moliantur, Ascanio indignè ferente, jus omne sibi praereptum fictis Testamenti tabulis altero verò ut tempore priorem, ità et jure potiorem se esse contendente, adeò ut geminam partem unicus, qui litem serit numerus inter se collidat, an quintus praeferendus tertio, vel tertius quinto?

(15) Interim Mantuam Carpetanorum Turniadi homagium praestare jussam, plures jam post se Civitates ac Provincias traxisse, ex Dardanorum parte metuendum, nè protractiore suâ morâ adito nunc regno hosti magis se firmandi tempus concedatur;

(16) Intereà tamen Legirim ac Cohorniam occupatas, quarum Praesul et Princeps pernicioso fratris exemplo, et fallaci Grakij sui consilio circumventus, Turni partes inter primos secutus, omnibus exutus, eóque redactus sit, ut alimentis â Turno parcè subministratis, pane tribulationis, ceu titulo mensae contentus vivere cogeretur, haec fausta! post quae tri[17]stiora nunciabat mortem videlicet insignum belliducum: inter quos facile eminebat junior Montevaudii Princeps, de quo verè dici poterat, quod olim Tacitus In Vitâ Agricolae. de Agrippa: Quamquàm medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantùm ad gloriam, longissimum aevum peregit; quippe vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat.

(17) Narrabat insuper Conradiniam miserè devastatam, Blaviamque noto strategemate in Obiorum potestatem venisse, cui suprà millesimum Septingentesimus secundus minus felix annus extitit: Quippe sextus idus Septembris ibat, qui quintam inter sextamque horam matutinam civitatis portas hosti aperuit, beneficio nebulae non animadverso, quae nebulones texerat, et quid Marti, dolo, vel arti impervium?

(18) portam ab anseribus dictam, viri aliquot subibant, ab anseribus tamen ad servandam Civitatem, ut olim Romanum Capitolium non proditi; nonnulli mutatis vestibus mentiti sunt, faeminas, quae sub schemate mercium venalium Achillis fidem prostituant: et quia conatui deerat germana sinceritas, puduit esse viros. Primus aratri rallum humeris portabat, sequentibus binis fructuum portitoribus, ad quos nimis praecoces, ac sanè acerbos Civium dentes obstupuêre. Qui tùm excubiis praeerat, fraudem subodoratus, primò ingredientem aggressus est, sciscitatus ex eo, quae in Urbem vocarent negotia? Ad quae inter mutuas, sed paucas verborum altercationes, dente aratri valido ictu in caput interrogantis impacto tàm solidè respondit, ut exanimi similis in terram prostratus, ceu stratus humi bos procumberet, vigile propiùs adstante sclopi glande trajecto, augebatur paulò –

(19) post vi factâ in Urbem se infundentium desultoriorum numerus, duce protribuno Legionis Pistorviro, qui epistolam Achillis sui manu praeferens in Urbem ingrediendi potestatem sibi fieri postulabat, verùm ne pedem ultrà moveret, aliquantùm inhibitus est, duobus equitibus subitariis globo ex equo dejectis, quare reliqui Civitatis vigiles plena hostilium scloporum explosione impetiti sunt, hâc in armorum perturbatione ipsomet Pistorviro á suis glande interempto, qui impiae fraudis architectus illicò sensit non favere caelum dolis et fallaciis, ut servus nequam doceret Dominum, quid sibi aliquando contingere posset.

(20) Ingens erat vis Obiorum militum pleno agmine ingressum urgentium, ut portam militari furore, ac Martio impetu captam occuparent, et propugnaculum ab Jstri portâ usque ad alteram protensum juris sui facerent, secutâ demùm â prandio pactitiâ submittentium se deditione, et civitate armis exutâ, Obij portas omnes & valla sui juris fecêre, nec cives frustrà timuêre, nè malè pransi, fortè pejùs adhuc caenarent.