CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 4378 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/4378.

Nodus 4378 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena II. Maxentius – Ichthybolus At Ichthybole, Iovis supremi pontifex, Harum peritus doctor unus artium Suscepti et auctor per magos regni mihi, Praescribe, quonam sacra ritu perpetrem, Ut sint Tonanti grata, quae litabimus, Propensiorque Mars mihi imperium ferat! Ich: Caesar, potenti qui regis mundum manu, Cui totus urbis paret assessus patrum Et totus orbis, quem sibi superi palam Parem fatentur, ni quod hi caeli polos, At tu soli arces, castra, populos contines, Ad omne promptus ecce mandatum tibi. Max: Novi, Ichthybole, novi, obsequentem te virum, Omitte tantos laudis ornatus loqui! Dic, qua sacratas celebritate aras dicem! Ich: Alius in ista ritus est provincia, Quam Roma summo servet Italiae Iovi. Serapis Osiri nomen ablato ferens, Quem quaerit Isis, postulat secus coli, Centum per aras bobus hecatomben petens. Max: Quin mille macta, si parum est centum dare, Dummodo paretur sedis imperii decus Sceptrisque vires donet hic Apis meis! Et mihi deus erit, si meam iuvet manum. Ich: Fac ergo totus huius urbis ut status, Seu qui reorum iura iudex vindicat, Seu qui per artes vile vitae gerit genus, Aut sacra mystes curat alia quispiam, Nostris ut omni opere reiecto adsit sacris! Max: Praeconis istud voce praecipiam palam. Movenda res est, suscipi ubi coepit semel.