CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 4253 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/4253.

Nodus 4253 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena I. Maxentius O quam secundis classis allabens fretis Portum subivit nobilem aspectans Pharon! Tetigimus urbem, magnus olim quam cavo Fecit Asiae domitor Alexander sinu. Istuc eodem Caesar edictus feror Maiore sceptrum hoc orbis urgens omine, Magicas per artes nam mihi orbem vendico. Sic sacra, sortes, ora Phoebi personant, Sic fibra caesae victimae pulsat iecur, Exsecta teneris corda pueris id ferunt. Sic dexter ales omen accinit volans, Sic dixit urbis miles assensu pari, Clamavit Augustum sub arce alti Iovis. Sublimis orbis unde Caesar evocor Stirpe hinc reiecta Caesaris Constantii. Tranavi eodem accitus huc oraculo, Imperii ut altum quod dat occasus decus, Sic Phoebus oriens sceptra det pari omine, Totius ut orbis Caesar unus efferar. Placabo divos mille caesis hostiis, Qui tam secundos navibus darunt notos, Ut et tenendi Caesaris donent decus. Sed et dabunt, nec enim di in altum caelites, Quem sustulerunt, atque eo colunt modo, Medio velut suspensum inertes deserunt. Pergunt favere: ea superis constantia est. Quos ut benignos dem magis fatis meis, Litabo per eas, quas prius sensi Iovi Martive gratas viscera hominum victimas Tenerumque pueri Christiani corculum. Ea una diis nostris placebunt sacra, scio. Istis paravi sceptra nostra ex hostiis, Servanda eodem haec ergo sunt litamine. 74 Constantii] H 70 : Constatii A. 60–125] H 56–121. 60–64] B 406–10, C 432–35. 66] C 32, 551sq. 67] B 427. 69 exsecta … pueris] C 554. 70] B 428. 78–81] B 411–14. 89] C 812.