CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 42487 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/42487.

Nodus 42487 in documento anonymus-spes.xml


Scena tertia

Periocha: Montes et monticolae communiter gaudent iubentque salvere Pacem. Festivo cantu omnia naturae et Patriae bona Paci dicant, consecrant. – Theatrum: Gestientium Patriae montium laetitia instrumentis expressa.

(Duo pastores canunt hinc inde in montibus)

Pastor primus: Insolita montes gestiunt laetitia!

Pastor secundus: Subsultant gaudibundi! Quid accidit novi?

Uterque: Ergo Pax adest! Pax aurea, salve! Nulla, nulla, nulla salus bello, Pacem te, te poscimus omnes! Laxa sinum, Patria, sortem laetam explica! Quae tegis 13 benficio D. – 15 nidifficent D. 1 Verg. Aen. 3,392 is locus urbis erit, requies ea certa laborum. – 6 sq. Vulg. Dan. 3,57.75. – 11 Hor. carm. 1,13,17 felices ter et amplius. – 12 Hor. carm. 3,30,3sq. non aquilo impotens / possit diruere. – 31sq. Verg. Aen. 11,362 nulla salus bello, pacem te poscimus omnes; cf. hic 100,20; 122,14sq. vel inter viscera, omnia Pacis sunt munera! Coelo lapsa Patrios tuere, Pax aurea, fines!

Pastor primus: Vitium gemmae,

Pator secundus: Hortorum et vallium flores,

Uterque: Montium opes et tu, sal argentee: coite, coronate Reginam Pacem! Canite, sylvarum numina!

(Chori Duo – Rittornello) Chorus primus: Lucete, gemmae vitium, Et pampini, virete! Chorus secundus: Racemi, baccae, vineae, Colliculi, gaudete! Chorus primus: In risus meros musteae Vindemiae liquescant! Chorus secundus: Martis sint procul praelia, Sed praela Bacchi crescant!

Uterque: Reginam coronate pacem! Date coronam e pampinis viridem! Floreat Pax! Pax imperet!

(Chori – Rittornello) Chorus primus: O laeta gregum pascua, O montium voluptas! Chorus secundus: Herbae, flores et gramina, Autumnus ver et aestas! Chorus primus: Passim apum examina Mellifica laborant. Chorus secundus: Rivi dulces in Patria Lacte et melle rorant.

Uterque: Reginam coronate Pacem! Date corollam e floribus floridam! Pax floreat! Pax imperet!

(Chori, instrumenta – Rittornello) Chorus primus: Corusca, montes, viscera Laxate, aperite! Chorus secundus: Pro ferro nobis, aurea Vos saecula, redite! Chorus primus: Aes diffluat fornacibus, Ferrum, chalyps, tormenta, Chorus secundus: Fabri domentur ictibus, Sint pacis instrumenta!

Uterque: Reginam coronate Pacem! Date coronam ex auro lucidam! Pax floreat! Pax imperet!

(Chori, instrumenta – Rittornello) Chorus primus: Tirolis, sinum explica, Monstra cum sale sales! Chorus secundus: Risus placebit candidus Et dentes morsicantes! Chorus primus: Cum bello belli semina Radicitus extirpet, Chorus Secundus: Agri qui necat semina, Tirolim sal foecundet!

Uterque: Reginam coronate Pacem! Date coronam e sale niveam! Pax floreat! Pax imperet! In ultimam Thulen, ad feros Scythas, in insulam deportetur bellum! Nos Pax amabilis amat!