CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 42412 in collectione latty.
Functio nominatur: /node/latty/42412.
Scena secundaPeriocha: Felicitas Tirolis in aquila inter sidera sublimis Pacis adventum sibi gratulatur. Fit mutua utrinque salutatio inter secunda vota et Supremi Numinis laudes. – Theatrum: Pax in turbulento mari delphino, Felicitas aquilae Tirolis rubrae insidens.
Pax in delphino – Felicitas Felicitas: O soror, Pax alma, salve! Tange littus, iunge dexteram!
5–9 Pax in delphino enatans D. – 11 inter Pars Secunda et Scena prima D. – 18 dedecoribus] spatium unius fere verbi D; suppl. exempli gratia. 19 tuta erit statio] Verg. georg. 4,421 statio tutissima nautis. Pax: O meta cursus mei! O quies laborum!
Felicitas: Meas ne sperne rupes!
Pax: Placant: totidem contra hostes sunt muri.
Felicitas: Utere hospitio meo exul tot amicis olim tibi sedibus!
Pax: Quid vero iactatae mihi optatius!
Felicitas: Quid vero immerenti mihi iucundius!
Pax: Constans ero, nec probum Pacis os
ulla tempestas mutabit. Felicitas: O foecunda mihi saxa, quibus Pacis inter bellorum grandines virebunt dona!
Pax: Excedere coacta immiti sum solo, ubi ferrum in caedes provenit.
Felicitas: O me felicem, o millies et amplius beatam!
Pax: Nullus oleam aquilae de vertice decerpet hostis, nec aquilo deiciet.
Felicitas: Tuo beneficio, Pax, optatissima soror!
Pax: O montes! Haec otia vobis fecit Deus, in quibus Austriacae aquilae sine periculo nidificent!
Pax et Felicitas: Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula! Benedicite, montes et colles, Domino, qui ponit
in fines vestros Pacem!