CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 42299 in collectione latty.
Functio nominatur: /node/latty/42299.
Scena Sexta Periocha: Feciales Martis iusta Numinis ira bello intestino ardere Germaniam docent. – Theatrum: Genij Martiales in machinis intra nubes volant.
Genij Martis inter nubes Genius primus: Totum cultro iugulum praebet Germania: suis vulneribus favet saucia, ut cadere se sentiat.
Genius secundus: Infelix mater, quae viperarum sobolem utero gerit.
Genius tertius: Secum ipsa certat. Augent belli civilis nefas Teutones.
Genius quartus: Degeneres nati, quibus aes triplex pectus asperat.
Genius quintus: Scythico cruori parcunt, ut maternum prodigant.
Genius primus: Peregrinis moribus Germana res ruit – statura suis.
Genius tertius: Germanum candorem Punicus infecit fucus.
Genius secundus: Fraudum quam multis docile ingenium!
Genius quintus: Quot Sinones habet, quot polypos! Nummis venit Patria!
Genius quartus: Bifrontes doli faciem probam corrumpunt Germaniae.
Genius primus: Parricidae impij in sua saeviunt viscera, ut furori serviant Balthico, ut hosti externo faveant.
Bellum, bellum optant: Midarum haec vota sunt bis stulta, quia ferri et necis. Genius secundus: Cum Phrygibus sero nepotes si sapient, cum sat datum Germanico fuerit dedecori, satis Deo vindici.