CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 39181 in collectione latty.
Functio nominatur: /node/latty/39181.
2. Quid fuerit Loncium(1) Qui
consulunt, Loncium in via militari regia et itinere consulari ab Aquileia per compendium Veldidenae inveniunt, a Iulio Carnico triginta passuum millibus dissitum, ex quo necessarium sit locum hunc aut mutationem aut mansionem aut civitatem, municipiumve vel coloniam Romanam fuisse. Antonini Itinerarium (2) In mutationes enim, mansiones et civitates haec itinerarii loca consensu omnium authorum et praecipue ipsius
expresso tenore distincta fuere. Itinerarii Hierosolomytani (3) Coloniam fuisse Loncium nullis omnino indiciis vel authoritatibus patet.
(4) Megiserus in
municipium, sed sine teste facit. Annalibus Carinthiae (5) Mansionem tamen fuisse non improbabili ex ratione credimus, quia legitimo unius diei itinere a Iulio Carnico distat.
(6)
enim Itinerarium viginti duobus passuum millibus a Iulio Carnico distare dicit et ita Antonini in exemplari Regio, Blandiniano et Neapolitano teste Surita scriptum est correctumque fuit rite ad hunc numerum secundum et tertium. Itinerarium (7) Vaticanum pariter Schelstrateni numerum vigesimum secundum exhibet.
(8) Viginti enim aut viginti unum duove millia passuum iter unius diei esse ex antiquis authoribus vir in hoc studio exercitatissimus Philippus a Turre in dissertatione apologetica secunda a pagina decima et praecipue pagina tertia ex Vegetio docet, qui libro primo, capitulo nono ait:
„Militari ergo gradu viginti milia passuum horis quinque dumtaxat aestivis conficienda sunt, pleno autem gradu, qui citatior est, totidem horis viginti quattuor milia peragenda sunt; quidquid addideris, iam cursus est, cuius spatium non potest definiri.“(9) Consentit cum Philippo a Turre Lipsius
libro quinto dialogis 11. et 14., Bergerius de militia Romana , Pancirollus de publicis et militaribus viis , capitulo 6. aliique. ad Notitiam Utranque Imperii (10) Neque ab his multum differre Procopius videtur, dum libro primo
capitulo 14. ait: belli Gothici „Viae Appiae longitudo est quinque dierum expedito homini, Roma enim pertingit Capuam.“(11) Teste autem
Roma a Capua milia passuum CXLII disiungitur, quod pro diei spatio milia passuum XXVIII conficit, quartam enim itineris partem expedito homini facile possumus addere ac concedere. Itinerario (12) Patet igitur ex his Loncium a Iulio Carnico regulari spatio XXII millium passuum itineris diurni remotum esse atque hinc necessariam mansionis Romanae conditionem pro Loncio sequi.
2,1 quid fuerit Loncium] ante titulum in rasura Ad hoc igitur illustrandum nosse imprimis decet, quid Loncium antiquitus fuerit, sit igitur paragraphus secundus – Iulio] scripsi, in manuscripto Iulia – passuum] alterum u supra lineam adiectum – 2,3 coloniam] ante coloniam in rasura duplim coloniam – 2,6 distare dicit] supra lineam, infra in rasura legitur distat – Blandiniano] scripsi cum Wesseling 1735, 279, in manuscripto Plantiniano – correctumque] ante in rasura legitur corriger – 2,8 duove] supra lineam, infra in rasura legitur duosve – quattuor] scripsi, in manuscripto quatuor – iam] scripsi cumMüller 1997, 42, in manuscripto deest – 2,9 Pancirollus ... c.6] in margine