CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 389 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/389.

Nodus 389 in documento reydax-i-epitome.xml


VIII (1) Olim manus juncta spondentis manui fidem inveniebat, et pactum juramento firmatum sanctè, ac fideliter servabatur, nunc si mille appendantur insignia, aut jurejurando Codicilli firmantur, spectabili etiam testium auctoritate roborati, exigua aut nulla â pluribus fides habetur, ità ut non paucos invenire sit, qui asseverent, se ut cöacta datis verbis non servire mancipia, superstitiones ejusmodí in servandâ verborum fide ad casas et tuguria plebejorum amandandas, stylum curiae non esse, promissis stare, et optimum quemque, qui sciat, simplicissimum autem, qui decipere nesciat;

(2) Appellatur hoc insuper hodiedùm politia, vel ipsis Superis incognita, reâpse vitium honesto nomine palliatum; rectius pseudopolitiam dixeris, et pestem generis humani, utpotè quae fidem publicam et Societatem mundanam eliminat, ac omne inter cives universi commercium tollit:

(3) et quâ demùm fronte politiam nuncupes, pietatem omnem simulare, nullam colere? promissa dare, non reddere? sua offerre obsequia, nulla cùm res eget praestare? virtutem praeferre exteriùs, in animo detestari? religionem palàm profiteri, clàm veró Atheum, aut Lucianum esse? injurias dissimulare, et vindictam intus coquere? tempori servire, ut quod petis, obtineas, alteri ut placeas, falsitati adstipulari? aut nè veritatis prostituatur nuditas, mutuato â mendacio palliolo amicire, amicum se officioso pedum lenocinio, aut ingenti verborum apparatu fingere, occultè Vatinianum odium nutrire?