CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 34760 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/34760.

Nodus 34760 in documento engerd-j-madrucias.xml


Liber tertius Iamque triumphatis et Chatto et Saxone Caesar armis Teutoniam domuit felicibus omnem, induperatorum nulli quod contigit umquam, pacatumque regit summis virtutibus orbem. Iulius ille novem Gallos ubi vicerat annis Caesar, et ingentes animos aequabat Olympo et terrae imperium, Romae cum laude senatus. Una Dei laeto auxilio vix praeterit aestas, esse domat Gallos Caesar Germanicus acreis. Vix Caesar Magnus triginta Carolus annis Saxonas evaluit populos frenare feroces. Carolus en Quintus tibi bello, acerrime Saxo, vix tribus imposuit Caesar iuga mensibus, heros maximus ac merito dictus fortissimus ille. Huic merito septem dedit urbs Hispana triumphos, hunc unum matura senem Prudentia fecit. Omnis in hoc uno fortis Bellona resedit, omnis in hoc uno fixit Clementia sedem, omnis in hoc uno rediit pax aurea mundo, omnis in hoc uno terras Astrea revisit. Huic bona Spes meliorque Fides, Amor optimus una omnis in hoc uno metuens non Gloria leti. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos Augustae ad moenia cogit Vindelicum Caesar; postquam dimisit ab armis agmina, Madruciumque alios fidum ante reservat, credita praesidio cuius custodia sollers Caesaris. Hic proceres inter tot Caesar et urbes consilium summis regni de rebus habebat et sacris nec iam proceres urbesque superbae sancta Tridentinae synodi decreta recusant. Christophorum Romam mittens his Carolus actis Madrucium, cui fert cardoque et purpura nomen, multa patri portanda dabat mandat a supremo pontificiet quis bellorum nunc exitus esset. Maximus Hispanas simul Aemilianus ad urbes it Fernandiades iuvenis, comitatur euntem Madrucius princeps ac vincla iugalia firmat inter et Austriaden coniuncta et Caesare natam. Hoc super adventu laetus sua regna Philippus Austriaco mandans campos salis aere secabat, salvus et Italiam venit; comes additur una Madrucius regi factos miratus honores. Ecce Senis autem in populo patribusque coorta est seditio civesque in se Mendocius armat. Caesaris hinc adversi hostes nova bella moventes in ferrum Tusci pro libertate ruebant. Caesariana cohors, quam dux Madrucius inter Nicoleus, praedura urbem obsidione premebant. Intus Hetrusca phalanx pueros matresque senesque, et quicquid bello invalidum metuensque pericli est, moenibus expellunt, senibus quae condita quondam, collectum exilio vulgus; dat corpora leto dira fames et dira sitis, miserabile visu. Italia hinc illinc ferro vastatur et igni, oppida vertuntur nec iam iuvat amplius armis, sed votis precibusque Senas exposcere pacem. Dum Mars Italiam contra concessit in iras noxiaque irarum et bellorum semina miscet, Albanus properans metuendo occurrere bello, Parthenopen qui ductor equis volat ante citatis, purpureum ad sese patrem vocat ipse Tridento ac Mediolano laetanti praeficit urbi Madrucium sociosque duces superaddit in arma, Nicoleum fratrem teque, o Piscaria proles, Castaliumque, viros Martis virtute potenteis. Ipse gubernaclo rector subit, ipse labores Madrucius multasque gerit sub pectore curas, ne bello, neu pace bonis communibus obstet. Inde Placentinam multa comitante caterva nobilium Insubrum iussus componere litem ingreditur princeps urbem iussuque Philippi regis Iberiadum, Octavi, tibi moenia reddit, Farnesi; ille iam caecos instare tumultus prospiciens fraudemque et operta tumescere bella mox Mediolanum reficit fossa, aggere, muro Insubriaeque iubet late custodi tueri oppida. Teutonidum veterum dehinc milia mittit quattuor Albano ad bellum; nam Iulia vidit Taurica praesentem multo cum milite Gallum. Pescolius sequitur Gisium, si forte phalanges illius a tergo densas invadere possit. At magis ut teneat suspensis mentibus hostes Madrucius princeps, Insubrum colligit agmen Martis inexpertum; nam dum vix agmina belli prima rudimenta attingunt primosque labores, effugiunt aciem tamen ad Piscaria castra. Ipse Tridentinus pergit, struit omine Faustus consilium infausto, sed habet Fortuna regressum. Namque ubi Quintini requiescunt martyris ossa, annuit Hispanis multo cum sanguine fuso Gallorum et raptis spoliis victoria Martem. Carolus en Quintus postquam sese abdicat ultro imperio Caesar rerumque relinquit habenas, armis ille ingens, pietate ingentior heros, exhalat vitam media inter vota precesque. Hic vir, hic imperio promissus saepius olim Augustus Caesar, divum genus, innocuus rex, Oceano regnum, famam qui terminat astris. Hic vir, hic est, super Antoecos qui insignibus ausis Antipodes, Mexicanos, Garamantas et Indos, Herculis et binas longe super usque columnas protulit imperium et dedit aurea saecula terris. Magnus habebatur Germanis Carolus alter, Alcides Gallis, Siculis Roetheius heros, Isaides Italus pius et rex fortis, Iberis Magnus Alexander, sitientibus Hannibal Afris et Caesar Turcis a magno dictus Iulo. Tum patriae amissum lugebat quisque parentem. Ob caput a toto fletum est tum corpore regni. Hinc Europa suos Augustae ad moenia mittens legatos primosque duces proceresque frequenteis, manibus exsequitur solemneis ordine pompas. Hic etiam Lodovicus adest ex urbe Tridento Madrucius praesul, cui larga est copia fandi. Laudibus hic tollit magnis ingentia facta Caesaris eloquioque tonat mirante senatu et populoet patribus praesentibus et magnis dis. At Carolo exsequiis Quinto iam rite solutis oblato reges componunt faedere bellum. Insula Trinacrii iacet a regione Pachyni Punica, praedonum maris haud malefida carinis Maura Menynx; summis oppugnat viribus illam Cerda regens Siculos et dux Alvarus Iberos, Ianus Madrucius Federicus Teutonas acreis; pugna cruenta oritur, vix bellum atrocius umquam regia dum contra Mauros pugna agmina fervent, Madrucius capitur fraternaque castra secutus Fortunatus, eos patriae mox Turca remittit. Legatum vero reducem te, Iane, Sabaudus Emanuel Romam mittit Philibertus ad urbem. Nec te paeniteat gnatorum, o maxime bello Nicolee, in Turcos etiam; tua Carolus arma, scita tua Fernandus, tua scit simul arma Philippus. Et iam concilium, quod Christo deditus orbis bellorum tristi turbatus tempore differt, papa Pius Quartus certat revocare Tridentum. Nec mora, conveniunt cunctis ex partibus orbis pontificesque patresque sacri decretaque condunt sancta, quibus iam nunc Romana ecclesia gaudet. Ac veluti imperio pelagi magnoque Tridenti Neptunus fluctus maris et tumida aequora placat. Haud secus omnipotens, urbs o animosa Tridentum, per te regnator, divinum quippe tridentem, Petrinam contra navem stridentibus Austris, Haeresion motos volvit componere fluctus. O sacer Hermagora, Vigili o vigil, o puer infans parve Simon, coelo pro vestra funditis alto urbe preces, quam tu Madruci, amplissime Christophore, antiqua sub religione tueris conciliumque iuvas; legatos excipis ultro hospitiumque paras. Patrum tu saepe sacrorum Caesaris et regum, orator fidissime, fulges quinque papis gratus, patriae decus, optime Phoebi Maecenas inopumque pater, dum vita manebat. Nunc Tiburi placida compostus morte quiescis. Ast haec Ludovico tua iam, post funera firtus in patre purpureo rediviva et plurima lucet Madrucio; ille Pii tot tanta negotio Quarti, tanta Pii Quinti magna cum laude peregit, nuper et Augustam missus legatus ad urbem Gregorii, a decimo tali qui nomine gaudet Tertius, ostendit verum pietatis amorem virtutisque, decus verum praesente Rodolpho Caesare et imperii toto praesente senatu. O fortunatam natam melioribus annis Gregorio Magno et sacro et sacrato principe Romam! Ille gregis Christi supremus pastor ovilis, ille gubernator tuus, o Petreia navis, ille tibi summum caput, o ecclesia, terris his datus imperioque pater fidissimus, idem Europaeque Asiaeque pater, totius et orbis. Sed quid ego haec libo summis tenus omnia labris? Deficit ars, tempus mihi deficit; en erit umquam ille dies, mihi cum, domus o Madrucia, rursus et quantum sat erit, liceat tua condere facta? En erit, ut vestras maiori carmine laudes, Brentonidae, liceat totum mihi ferre per orbem? Ante feros rapient vituli cervique leones, ante lupos haedi, Iovis armiger ante columbas et paucos fugient pisces immania cete, quam simul heroum laudes et facta parentum omnia, vel quantum libeat, iam dicere possim. Quisquis es, accipies laudes unius, ab uno, quae sit cunctorum, poteris cognoscere virtus. A te principium, tibi desinet, inclyte rector. Accipe nunc proavi laudes et pectore ab uno disce omneis, abavos, atavos atavisque priores. Accipe fortis avi laudes et fortia facta accipe Aliprandi; fuit heros quantus in armis! Accipe Christophori laudes, opera atque labores, rubra insignibat patruum quem purpura Magnum. Accipe Ludvici numquam virtutis egentis purpureique patris laudes et pectore ab uno disce omneis, quantum est instar virtutis in uno! Accipe Georgii laudes, qui fortia pugnae et membris et mole valens simulacra ciebat. Immo etiam Turcos tulit altum pectus in hostes. Accipe Aliprandi laudes, qui coniugis expers iam nunc Madruciam pius et bonus incolit arcem. Huc age, Fortunate, veni, tibi nominis omen, Fortunate opibus famaque et prole virili, nomine quae proavum reddit, virtute parentes, Fortunate etiam gnata, quae Fuggara coniux, Fortunate domo illustri; tua Margaris uxor, Hannibalis soror est procerum Sithiique potentum; purpureus pater hic meritis, ille inclytus armis, altus uterque comes Empsa et genitrice creatus, quae papae generosa Pii soror altera Quarti; altera, Borrhomaee, fuit tua, Carole, mater, Carole, purpurei decus et pars sancta senatus. Sunt et Lodronii comites magnique Columnae, sunt alii vobis cognato sanguine iuncti, quin et Spauriacos genuit Madrucia fratres; praesul Ioannes tuus est, o Brixina, Thomas, Christophorus tuus Andreas, o Gurcica sedes. Accipe Ioannis Federici insignia demum facta patris, qui nunc Rudolphi Caesaris ingens legatus Romae vivit, gratissimus urbi Romanoque patri et regi dilectus Ibero, consiliis animisque potens atque optimus heros. At sequitur Chialantis eum carissima coniux Elisabe magnaque domum virtute gubernat. Macte patrum virtute, domus Madrucia, magnis dis genita et genitura deos nec fata resistent. Macte nova virtute, vigens o rector Athenis, Carole Gaudenti, Boiis, spes maxima gentis. Macte Renate animo, comes o Chialaetice, miles Emanuel Belgasque doma Parmensibus armis. Macte simul Fernande animo et virtutibus orna, o Gabriel, altis Romani Caesaris aulam. Vela trahens tandem extremo sub fine laborum quadrifida arma cano tua iam, Madrucia pubes. Aspice treis galeas, numero De impare gaudet, armiger in media Iovis est et Caesaris ales masgnanimusque leo in laeva, sed utrique corona aurea, virtutis pretium, caput obtegit altum. Dextera cassis habet vigilum, duo cornua, signum statque coronata, ut media est, fert tertia mitram. Ast insigne ruber medio tenet aequore parvum campus, in hoc rutilo vexillum ornatur ab auro. Dextera pars transversa gerit laquearia tecti, Tignorum pars laeva rubet compagibus, albae quas nigra circumdant clypei per nubila nubes. Albus, caeruleus, color hic, ruber, aureus, ater; sic quoque multicolor fulget Thaumantia proles. Arma salutaris spirant Pietatis odores Militiaeque ferunt decus et Virtutis honorem. Haec in honore tuo et patrum fratrumque tuorum Madruciaeque domus, o magno nomine rector, Carole Gaudenti, iuvenis memorande, canebam, dum ter quinque fluunt a nato saecula Christo ternaque cum lustris octo bis vertitur aestas, Siris et caelo Phoebeis solisbus ardet, dum papa Gregorius Romam, Caesar Rudolphus Teutonis imperium, Boias Gulielmus et urbes et populos excelsa animi virtute gubernant. Ast illo Anglipolis me tempore dulcis alebat Engerdum, parvo cecini qui carmine magnos Madrucios, Italo commistam sanguine gentem Germanoque, toga et ferro fortissima corda.