CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 24570 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/24570.

Nodus 24570 in documento pruner-g-partu.xml


Liber primus Termagnam Sobolem de Virgine coelitus ortam Divino aequaevam Patri cano, sedibus altis Quae demissa nefas priscum detersit, et aegris Praeclusam reseravit amans mortalibus Aethram. O hanc stellato qui cardine degitis Aulam, Aspirate, precor, coeptis; Vos, perbene causas Qui tantae novisse rei valuistis, ab ovo Promite; si fas est, arcana edicite proni! Nec minùs ipse tubas peto, Cantor Apollo, Lyrasque Clio tuas, Pindi vel barbita, sistra vel artes; E Coelo siquidem promanat origo Camoenis, Quas mens casta beat, nitidósque perennia sensus Lilia demulcent, quibus et reverentia sanctae Arridet famae ; Superûm si cura, favorque Virginis, ac Sponsi si vos honor inclytus angit, Erranti monstrate viam, quò, nubibus atris Undique depulsis, liceat meliore per orbem Luce frui; mecum Triados penetralia tandem Pandite; quid magnum posco, sed corde sub imo Quod retinetis adhuc: Genesis tam mira latere Haud poterit Divas Phoebi iuga sacra colentes; Rupe in Bethlemica patulos vos quippe recessus Cernere Praesepis licuit, peramoenaque circum Festa, miscansque Polo super Antrum Sydus ab alto, Prodigiosa notans monumenta, Magósque profectos De Meroe, triplici natum quò munere Regem Et salvere queant, Hominémque, Deumque fateri. Tu quoque spes Mundi, Columen, Regináque Coeli, Sancta Dei Genitrix, stipant quam plurima Divûm 1 San. 1,1 virginei partus magnoque aequaeva parenti 3 San. 1,3f. antiquam generis labem mortalibus aegris / abluit 16 San. 1,13 monstrate viam, qua nubila vincam 19 San. 1,15 magna, Aonides, sed debita posco 28 San. 1,19 Tuque adeo spes fida hominum 2 Ov. met. 6,72f. bis sex caelestes medio Iove sedibus altis / augusta gravitate sedent 3f. Verg. Aen. 2,268f. prima quies mortalibus aegris / incipit 6 Ov. met. 1,2f. di coeptis ... / aspirate meis 7 Hor. ars 147 bellum Troianum orditur ab ovo 9 Hor. ars 406f. ne forte pudori / sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo 12 Claud. carm. mai. 17,193 nitidis quisquis te sensibus hausit 16 Enn. scaen. fragm. 17,398 homo qui erranti comiter monstrat viam; Verg. Aen. 4,248f. cinctum adsidue cui nubibus atris / piniferum caput 18 Claud. carm. mai. 28,363f. vetitumque propinqua / luce frui 18f. Claud. rapt. Pros. 1,25 vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum 19 Sil. Pun. 15,587 fremit amens corde sub imo 22 Sil. Pun. 12,439 erumpit scopulos inter patuloque recessu Agmina, Virgineas coetu comitante catervas, Castraque cui clypeis, Aciemque parare sarissis, Et currus ornare vagos, lituísque, tubísque Plaudere, et omnigenis satagunt gestire choreis Felix angelicis quotquot scatet Aether Ephoebis; Si tua millenis Amplissima Templa coronis Cingimus, et sacras tot in urbibus, aedibus, aulis, Littoribúsque Aras attollimus; undique nomen Si celebrare tuum, laudes, palmásque, decúsque Centum sub titulis (toto, quà panditur, orbe) Atque Sodalitiis gaudemus; sique triumphos, et nova festa damus, quando Cunabula Nati Commemorare tui contingit, Amabilis, oro, Atque benigna rudem vena meliore poetam Foecunda, pressúmque gravi modò pondere, dotes Qui narrare tuas, licet impar, nititur (ecquis Has tamen appositè memoret?) rege, Diva, canentem! Omnipotens Coeli Rector prospexit ab alto, Jam dudum spoliis ditescere pinguibus orcum, Cunctaque Tisiphonem mortalia protinus ima In spelaea Stygis raptare, ferúmque Sorores Ut facinus crudele patrent, animare furentem; Nec quidquam prodesse Solo, quòd ab Aethere semen, Principiumque trahant homines, animamque per aevum Tam duraturam, quàm nullis more prophano Deseruituram reprobis: Vah quanta veneni Primae vis inerat culpae! Quum corde profundo Tactus ab exitio viventûm Maximus orbis Arbiter, et Coeli, querulo sic ore profatur: Hicne creatarum sit rerum finis? et ante 32 San. 1,21f. totidem currus, tot signa tubaeque / tot litui comitantur 37 San. 1,24 mansuras tibi ponimus aras 38 San. 1,28 si laudes de more tuas 49 San. 1,35 Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo 50 San. 1,36 immanes stipulantem ad dira sorores 52 San. 1,37 alto quod semina coelo 56 San. 1,39 contagia culpae 59 San. 1,41 ecquis erit finis? 30 Sil. Pun. 10,495 inter virgineas regi tramissa catervas 44 Ov. Fast. 3,330 terraque subsedit pondere pressa Iovis 47 Sen. Thy. 1077f. tu, summe caeli rector, aetheriae potens / dominator aulae 57f. Stat. silv. 4,3,83f. quod tu maximus arbiter meaeque / victor perpetuus legere ripae Quae caeci admisêre Patres, ventura propago Nunc malefacta luat? siccis num cernere possim Luminibus, tetrici Phlegetontis acerba subire Regna Patriarchas, Mystas, sanctosque Prophetas, Heroesque, Deósque, nota meliore creatos? Saevities sit tanta procul! revocentur in oras Ilicet Aethereas! ita convenit hisce, suóque Artifici Excelso; sedes implere vacantes Eja parent igitur, tumidae sex unde phalangis Exul ab Empireo, praecepsque ad tartara Regno Deturbata fuit; quare si Foemina tanti Fons et origo mali dignoscitur, undique luctus, Quae sparsit, Mulier questus jamque altera pellat; Ut fieri par est, in vitam! Talia fatus, Praestantem forma Paranymphum, veste decorum Aurata, stellisque pari, levibúsque volantem Luciferis pennis, sua qui mandata capessat, Deserat et Dominae, qua non est purior ulla, Seligit, imperitans isthaec in verba: Fidelis Custos, militiae Dux, et pars optima nostrae, Te nunc ire juvat, misero nova foedera sêclo Ut pandas, firmésque simul; quaecunque jubemus Pectore sub tacito, memori quoque mente repone! Phoenicias urbes Jordanes proluit amnis; Haud procul armipotens, et legibus inclyta Sacris Judaeae assurgit Regio, gratissima nobis Latriae ob cultum, meritisque verenda, fidéque: Orta Prophetarum, Regúmque à sanguine Virgo Incolit hasce plagas, et quanquam fida sit almo Juncta Viro, primaeva tamen mihi lilia servat 61 San. 1,42 prisca luent poenis 62 San. 1,45 obscuraque regna subire 64 San. 1,43f. superisque crearam / pene pares 65 San. 1,46 revocentur ad oras 68 San. 1,49 actutum complere parent 70 San. 1,50 ruit exturbata 70 San. 1,51f. tantorumque una malorum / foemina 74 San. 1,55 stellata in veste 76 San. 1,56 divina ferat mandata 79 San. 1,59 militiae fortissima nostrae 80 San. 1,60 te decet ire novumque in saecula iungere foedus 82 San. 1,61 sub pectore serva 83 San. 1,62 urbes Phoenicum inter 83 San. 1,63 Iordanem 84 San. 1,64 armisque et lege potentem 85 San. 1,63 regio nostris sat cognita sacris 89 San. 1,67f. mihi casta pudorem / servat 60 Stat. silv. 4,4,81 credetne virum ventura propago 62 Lucan. 8,108 siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos 64 Catull. 68,28 esse quod hic quisquis de meliore nota 74f. Ov. heroid. 13,32 nec libet aurata corpora veste tegi 75f. Ov. met. 2,581 bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis 77 Hor. serm. 1,9,49 domus hac nec purior ulla est 79 Hor. carm. 2,7,2 Bruto militiae duce 79 Ov. met. 7,662 lucis pars optima mensae 80 Sil. Pun. 16,182 nova foedera quaerens 81 Stat. Theb. 10,284 pandit iter firmatque animos 82 Ov. ars 1,110 et tacito pectore multa movent 82 Lucr. 2,582 memori mandatum mente tenere 87 Prop. 3,9,1 Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum 89 Ov. ars 1,682 iuncta puella viro Intactae mentis, nullum violanda per aevum. (O’ verè fortis dilectio!) tota pudicis Devincit studiis provectum aetate maritum, Et viles habitare domos, et rustica tecta Haud renuit, sublimè Thronum conscendere digna Aethereum; excedens superos potiore, Deósque Sola ministerio: cunctis mihi praeplacet una Haec Virgo, nostrae moderatrix provida mentis, Quam sibi delegit Sapientia, ferret ut alvo Virginea, parerétque novum sine semine foetum, Non hominis pollens opera, Deitate sed ipsa Hoc opus authorante; cito te proripe cursu Hinc ergò in terras; et ubi perveneris illuc, Quae percepisti castas illius ad aures Defer; mox tremulam, gestúque, et voce rogantem Sensibus egregiis anima, vigil instrue, firma! Nos etenim mortale genus de faucibus Orci Hac methodo ereptum, lacrymásque, gravesque labores Sic penitus domitos volumus; Pater ista profari Desierat summus, Zephyro cùm flante, poloque Lenè susurranti Gabriel, penetrante volatu Auras, et densas nubes, delapsus ab alto Condictas migrat in terras, non dispare cursu, Quàm si fortè videns crystallina flumina Cygnus Maeandri ad ripas, vel ad obvia stagna Caystri, Sublimi è clivo fertur velocior Euro Deorsum; rapidis nec agi prius autumat alis, Ac exoptatas tandem libaverit undas. Inter Idumaeas ubi penna praepete Palmas Perstitit alta super quaesitae lumina Sedis, 92 San. 1,69 seniumque sui venerata mariti 93 San. 1,70 et paupere tecto 94 San. 1,71 digna polo regnare 98 San. 1,73f. unam / delegi 98 San. 1,75 ut foret intacta sanctum quae numen in alvo 99 San. 1,76 pios sine semine partus 103 San. 1,78 castas haec iussus ad aures 107 San. 1,81 saevosque arcere labores 109 San. 1,82 Zephyris per inane vocatis 113 San. 1,87 cycnus 114 San. 1,85 notis maeandria ripis 114 San. 1,86 stagna ampla Caystri 118 San. 1,91 ast ubi palmiferae tractu stetit altus Idumes 93 Catull. 34,19f. rustica agricolae bonis / tecta frugibus exples 99 Ov. met. 1,108 natos sine semine flores 102 Hor. epist. 1,13,11 simul ac perveneris illuc 106 Ov. met. 1,188 perdendum est mortale genus 106 Verg. Aen. 6,273 primis in faucibus Orci 111 Ov. met. 15,537 densas obiecit Cynthia nubes 111 Ov. trist. 3,4a,19 tecto delapsus ab alto 114 Verg. georg. 1,384 dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri 115 Claud. carm. mai. 1,100 rapido velocior Euro 116 Val. Fl. 1,577 rapidis nemus ingemit alis Virginis in Divae faciem sua lumina flexit, Scripta Sibyllarum pro more vetusta legentis, Quaeque futurarum monumenta relinquere rerum Praesagi Vates voluêre Nepotibus: Illam Vidisses alacri praeludia mystica corde, Atque Deo fisam complecti; perbene nôrat De Coelo siquidem castissima viscera Matris Pneuma repleturum Divina Prole; stupescat Ordo puellarum tantos in Amazone sensus! O quot singultus, quot agit suspiria! quanto Affectu, ac oculis in terram versa modestis Venturi Matrem Christi reverentur, eamque Sic pia compellat: Te térque, quatérque beatam, Cui sinus est Charitum sedes, et Circus amorum Aethereo quibus igne faces, et casta nivali Tela manu, sanctúmque sonant in vulnus ab arcu Sydereo, signaeque Deo, qui labe carentem Te voluit! Dixit; nec se putat esse vocatam In sortem; missus cùm protinus Aliger, ore, Incessu, ac chlamydis rutilanti syrmate, mundo, Non Coelo extorrem se prodit; et undique fundit, Res nova! fragrantem, quem confovet Aether, odorem Mox ita fatur ovans: Divino plena favore, Salve, Virgo Parens, quae digna, poténsque fuisti, Cui sua dona Deus, sua cui sacraria, opésque, Deliciásque daret! sibi te Pater altus amico Foedere conjunxit; qui terrae pondus, et orbes Qui rotat aethereos, terfaustam in pectore sedens Ille tuo fixit: Tu sola, Maria, pudicas Inter Amazonidas suprema trophaea mereris, 121 San. 1,93 veteres de more Sibyllae 122f. San. 1,94f. siqua aevo reseranda nepotum / fatidici casto cecinerunt pectore vates 126 San. 1,99 compleret viscera matris 130 San. 1,101 oculos deiecta modestos 131 San. 1,102 matremque dei venientis adorat 143 San. 1,109 oculis salve lux debita nostris 144 San. 1,111 cui sese tot dona 147f. San. 1,118 mansuramque tuo fixit sub pectore sedem 120 Verg. Aen. 4,369 num lumina flexit 122 Catalept. 9,57 ipsa ferent rerum monumenta per orbem 123 Sil. Pun. 16,590 ad maiora iubent praesagi tendere vates 126 Ov. met. 2,274 in opacae viscera matris 130 Ov. am. 3,6,67 illa oculos in humum deiecta modestos 132 Verg. Aen. 1,94 o terque quaterque beati 134 Dirae 35 ignibus aethereis flagrabis 136 Ov. trist. 1,9b,7 vitae labe carentis 138f. Sil. Pun. 15,29f. stans vultus et ore / incessuque viro propior 141 Mart. spect. lib. 21,4 res nova, non ullis cognita temporibus 143 Verg. georg. 2,173 salve, magna parens frugum, Saturnia tellus 145 Stat. Theb. 7,84 vidit pater altus 146 Catull. 64,335 tali coniunxit foedere amantes Quae grati recinent modulamine semper amoeno Coelicolae; prô quanta Solum praeconia, quotque Obsequiosa tibi referent elementa triumphos, Dùm nutu, Regina, tuo sua vota beabis! Spémque metúmque inter Pia Virgo lumina fixit Plena stupore solo; tinxit dein ora modestus Pallor; Non aliter pallétque, tremítque puella Nuda pedes (hilari praebens nova gaudia Matri) Dùm prope Seriphi scopulos, rupesque Myconi, Ut conchas quaerat; protendens rastra, vel hamos In decurrentes lymphas, citò turgida spectat Carbasa fisa mari, progressurámque carinam Littoribus, quid agat, nescit; demittere vestem, Ac operire pedes, sociásque revisere, retrò Vel remeare timet; silet, ac immobilis adstat; Attamen illa mali nihil affert ominis, imò Mercibus Arabicis, Pelusiacísque redundat Cymba bonis, nec bella ciet, sed onusta coruscis Illustrat ripas armis. Haec inter honorus Coeli Legatus, cui dulci nectare lingua Diffluit, ambrosióque melos sonat ore, procellis Quô mare quassatum mitescere posse putares, Suggerit ista Deae: Noli, generosa, timere, Hocce Puerperium sancto de Pneumate natum Ipse pavere Polus, tellus quoque tota vereri Fas erit; exhilaret modò cuncta creata necesse est: Ergò, Maria, manus da victas! Nuncius ipse Numinis haec jubeor tibi promere; Coelica liqui Atria, vaticiner quò tot tibi mystica (nunquam 151 San. 1,121f. Pro gaudia terris / quanta dabis 154 San. 1,122 hominum succurrere votis 158 San. 1,127 nuda pedem virgo 158 San. 1,127 laetae nova gloria matris 159 San. 1,126 seu Micone parva scopulis seu forte Seriphi 160 San. 1,125 conchis siquando intenta legendis 163 San. 1,128 ad litora 163 San. 1,129 nec iam subducere vestem 164 San. 1,130 nec tuto ad socias se reddere cursu 165 San. 1,131 sed trepidans silet obtutuque immobilis haeret 167 San. 1,132 illa Arabum merces 168 San. 1,133 nullis bellum mortalibus infert 171 San. 1,136f. fluunt e pectore rores / ambrosiae 172 San. 1,137f. mulcere procellas / possit 175 San. 1,139f. verendum / coelitibus numen 177 San. 1,142 siderea missus tibi nuntius arce 179 San. 1,144 vaticinor 155 Verg. Aen. 1,218 spemque metumque inter dubii 158 Verg. Aen. 10,325 infelix, nova gaudia, Cydon 164 Verg. Aen. 6,899 sociosque revisit 168 Verg. Aen. 1,541 bella cient 168 Tac. ann. 1,63,4 onustum sracinis armisque 170 Ov. met. 14,606 ambrosia cum dulci nectare mixta 175 Lucr. 5,1236 tellus cum tota vacillat Suetus falsa loqui, nec enim sunt subdola nobis Indita) conspicies Divam succrescere vasto Progeniem mundo: Patres virtute vetustos Mirùm transcendet; leges, et jura per orbem Dictabit populis: aetas nova, regna, throníque Imperium florere novum, meliórque vigere Religio, et cultus spectabitur, ipsaque circum Limina templorum posthac non monstra, ferasque Caeca superstitio libabit; at hostia veri Immaculata Dei, non sparso sanguine, sacro A mysta dabitur. Sic ille, Pudica Virago Semoto mox inde metu, placidósque, brevésque Hos dedit ore sonos: Tu nuncia pacis, apertè Conceptum, Partúmque meum depromis, an ipse Fortè putas hominem me nosse ? per omne juventae, Principiique mei tempus fuit integra semper Virginitas, votúmque mihi servare perennem, Factori hanc Summo: Quae jam modo jura sacratas Hasce sinent leges perfringere? Crede Tonanti, Crede mihi (respondit ei Fecialis ab Aethra) Quodque minus reris, certum est, quodque abdita claudunt Confessus Trini Mysteria: Spiritus ille Tersanctus mundam replens divinitus alvum In te descendet; sed ubi tua claustra videbis Innuba mirificè tumefacta, timore repleri Primúm; mox animô, curísque, metúque fugatis (Namque verecundus pudor integer usque manebit) Multùm laetari incipies: ut et insuper ista Sint tibi digna fide, perpende quod Optimus illi Nuptae concessit sterili, Vetulaeque Creator, 183 San. 1,149 iura imperio 184 San. 1,149 populisque vocatis 186 San. 1,152f. pulcherrima surget / relligio 187 San. 1,153 piis sed numina templis 191 San. 1,156 placido breviter sic ore 193 San. 1,157 Conceptus ne mihi tandem partusque futuros 194 San. 1,159 posse putas 200 San. 1,163 quod tu minime iam rere 201f. San. 1,164 foecundam spiritus alvum 204 San. 1,167 mirata tumescere ventrem 206 San. 1,169 gaudia servati capies inopina pudoris 209 San. 1,171 serae dudum concessa senectae 180 Claud. carm. mai. 22, 33 numquam falsa loqui 183 Sil. 1,303 scita patrum et leges et iura fidemque deosque 184 Ov. fast. 1,151 tunc est nova temporis aetas 191 Prop. 4,9,10 qui dabat ore sonos 194 Cic. ep. Att. 13,29,1 nosse enim mihi hominem videor 206 Ov. ars 2,572 verecundi culpa pudoris 208 Iuv. 15,118 digna fide credas Stirpe tibi junctae; foetum jam ventre senili Mirabunda gerit, cui mensis sextus, eíque Laetitia est ingens: quid enim non Aethra valebit? Vix ea fatus erat, cùm sustulit illa beatam In Coelum mentem, dextrasque, oculosque; benignum Vocibus hisce Deum venerata: Triumphet in almo Pectore sancta fides! Tuque officiosa voluntas Obsequere, ut vincas, stimulis coelestibus; ecce Numinis Ancillam! tua jussa capessere fas est: Fallere non etenim, aut falli valet hospes Olympi, Frons, oculi, vultus, species, et verba, chlamysque Sunt bene nota mihi electi Coelestis Ephebi: Desierat vix ista loqui; splendore stupendo Cùm radiare Domus circumundique coepit et ignes Lumina dum vibrant insueta, Maria tremebat, Et titubabat adhuc; verùm (res mira, supernis Nota tamen, terrísque) carens illustris Amazon Omni labe, virique influxu, Pneumate sancto Plena reperta fuit, membris ut et illius altum Divini Patris Verbum se se inderet, alvum Omnipotente suam virtute, Políque favore Sanctificante; Deus (Triados stipulante peramplo Decreto) nitidos circumdans Virginis artus Verbi Incarnati (tellus exultet, et Aether!) Effecit matrem: Sacer occupat illicò terror Pectora, Divini vi muneris, aegraque motus Perpetitur natura graves, verso ordine rerum, Fluctuat, et reticet, conatur et abdita Divae Sensa voluntatis perquirere; crescit at horror In pavidae corde Ancillae, dum terra moveri 210 San. 1,173 iuncta tibi mulier 211 San. 1,175 sexto sub mense laborat 214 San. 1,177 oculos ad sidera tollens 216 San. 1,180 iam iam vince, fides, vince, obsequiosa voluntas 218 San. 1,181 venerans tua iussa 219 San. 1,182 nec fallere vestrum est 220 San. 1,184 verbaque 227 San. 1,189 sine labe pudoris 229 San. 1,190 arcano intumuit verbo 210 Stat. Theb. 7,385 iunctae stirpe sorores 212 Ov. met. 7,167 quid enim non carmina possunt 213 Verg. Aen. 1,586 vix ea fatus erat, cum 216 Verg. Aen. 7,365 quid tua sancta fides 218 Verg. Aen. 1,77 mihi iussa capessere fas est 227 Ov. trist. 4,8,33 decem lustris omni sine labe peractis 229 Stat. Theb. 10,633f. virtus / seu pater omnipotens 232 Nemes. Cyn. 287 et nitidos artus distento robore formant 233 Sil. 5,387 tellus et pontus et aether 234 Sil. 15,679f. sacros / prae se terrores 235 Cic. harusp. 6 quasi divino munere donatus 239 Ov. her. 16,59 visa est mihi terra moveri Et tranquilla Poli regio fausto omine coepit, Aeterni jussu Patris, resonare sinistro E latere, in signum venturi postmodò Nati, Longinquae ut gentes, ac circumquaque jacentes, Quas Amphitrite, Thetis, et complectitur Aequor, Hunc audire queant: Tellus ubi concita Divo Pondere tam miros motus dabat, aethraque voces Pennarúmque levem strepitum, sonitúmque ciebat; Perpulchris velox alis se sustulit auras Angelus in tenues, Coeli sinuosa secando; Virgo Parens humiles in eum conjecit ocellos Nubila scindentem pellucida, parte sinistra, Ac humeri dextra; nec non spatiosa Polorum Intervalla suo separantem praepete cursu A ventis; minio pennas, et murice tinctas Jactantem, verbis hunc talibus orsa vereri: O Paranymphe sacer, Coeli decor optime, calles Qui subis aethereos, nubésque, Notosque volatu Anteis aerio: seu te rutilantia poscunt Sydera, seu superos cum Summo dirigis orbes Numine, seu Titan, vel luna, coruscáque regna, Sive Deo propior sedes te praecupit, atque Tollere te sursum velit, ac nutrire favillis Te liquidis ardens Amor, ito piissime Testis, Ac nostrum defende decus, tutare pudorem! Vix ea protulerat, circum sua lumina torquet, Pervadénsque animo montes, et mente volutans Agnatam sterilem, conceptáque pignora versans, Multa stupet, serúmque uteri miratur honorem. Interea fauces praenuncia fama sub imas 244 San. 1,202 Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite 245 San. 1,198 succutitur tellus 248 San. 1,204 pulcherrimus alis 248 San. 1,208 per auras 252 San. 1,207 alternantem humeros videt 257 San. 1,212 qui penetras 258 San. 1,213 seu te felicia tractu 259 San. 1,214 suos volvuntur signa per orbes 261 San. 1,217 seu propiora vocant 264 San. 1,220 nostrum testis defende pudorem 266 San. 1,222 percurrit lumine montes 267 San. 1,223 agnatamque animo conceptaque pignora versat 268 San. 1,224 multa putans serumque uteri miratur honorem 269 San. 1,225 Interea Manes descendit Fama sub imos 240 Ov. met. 9,785 fausto tamen omine laeta 241 Auson. ephem. 3,80 apud aeternum placabilis adsere patrem 243 Curt. 4,9,2 omnia longinquarum gentium auxilia 247 Ov. met. 7,840 fronde levem rursus strepitum faciente 248 Verg. Aen. 5,861 tenuis se sustulit ales ad auras 251 Verg. Aen. 9,468 in parte sinistra 253 Stat. Theb. 6,298 ceu praepete cursu 254 Ov. ars 1,251 de tincta murice lana 262 Lucan. 4,174f. ardens / rupit amor leges 264 Hor. carm. 4,6,28 Dauniae defende decus Camenae 265 Verg. Aen. 7,448f. tum flammea torquens / lumina 266 Lucr. 3,240 quae denique mente volutat 269 Verg. Aen. 11,139 fama volans tanti praenuntia luctus Frendentis penetrat Phlegetontis, et horrida Ditis Antra replet vero rumore, quòd instet amoena, Terque beata dies, qua tandem flebilis orco Clausa cohors tetrico remeare valebit in arces Coelicolûm faustas; Erebus sua pellere spectra, Et vacuare Lacus, Manésque remittere sedes Ad superas cogetur atrox: Ululantia claudet Cerberus ora dehinc, qui Postibus assidet atris Custos terrificus, querulas Acherontis in iras, Immodicáque fame rabidus, lethóque, sitíque Noctes, atque dies altùm latrat ore trifauci, Lugubres umbras adversus, eásque tremore Conficit extremo, tripatenti saevus hiatu. Tunc hilares Animae, Chorus ac innocius, illi Damnatus Specui Heroum, sustollere dextras, Et pius ille Senex Cithara, Sceptróque decorus, Sed mage laudandus Funda spaciatur opacas Dum latebras inter, Caput ac diademate cingit, Productosque legit flores ad littora Lethes, Amnis ubi tacitus refluit, volitántque volucres Per infoecundas nullo modulamine frondes, Sempiterna inter, simul atra silentia, sacrum In mentem revocans, Diósque furores, Ut solet, in superos convertens lumina tractus, Numine sic plenus, venturáque fata recensens, Haec quoque vaticinans, edicere coepit: In istam Ah demum prodi lucem, termaxima Proles! Nascere! tu miseris mala tolles, vincula solves: Verùm, quòd duros tua membra subire labores Fas sit, Divini Patris est immota voluntas; 272 San. 1,227 optatum adventare diem 276 San. 1,229 immanemque ululatum 280 San. 1,231 rictuque trifauci 283 San. 1,234 animaeque piorum 285 San. 1,236 citharaque decorus 285 San. 1,237 insignis sceptro senior 286 San. 1,236 insignis funda 286 San. 1,237 per opaca locorum 287 San. 1,238 dum graditur nectitque sacros diademate crines 288 San. 1,239 dum legit effoetos lethaeo in gramine flores 289 San. 1,240 mutaeque volucres 292 San. 1,242 concepit mente furores 294 San. 1,244 venientia fata recensent 298 San. 1,246 perferre labores 271 Ov. Pont. 4,4,19 laeto Rontum rumore replevit 273 Val. Fl. 1,703 clausa cohors 277 Ov. met. 4,450 tria Cerberus extulit ora 279 Plin. nat. 8,27 domantur autem rabidi fame 280 Stat. silv. 2,1,184 terno latrabit Cerberus ore 285 Ov. am. 3,1,63 altera me sceptro decoras altoque cothurno 287 Lucan. 5,60 cingere Pellaeo pressos diademate crinis 289 Lucan. 9,355 tacitus praelabitur amnis 294 Calp. 1,89 ipso numine plenum 294 Ov. met. 15,799 venturaque vincere fata 295 Verg. Aen. 10,685 ter maxima Iuno 297 Val. Fl. 3,435 ac vincula solvere monstrat 298 Verg. Aen. 6,437 duros perferre labores O’ praestans suboles, cujus libata valori Hostia lethiferae stygis est praedivitis ampla Viventum praeda! Nobis ah nascere tandem! Qui tua fatidico Cunabula pectore genti, Flamine praemoniti supero, portendimus; orbi Qui laudes, noménque tuum, mandatáque prompto Pandimus obsequio; nunc ecce! Sacerrima vultu Pax tibi propitio subridet; cerne propinquos Jam tibi Tres Reges, proprias qui linquere terras, Ac ductore Polo cupiunt te visere! Salve Indorum pretiosa Trias! salvete beati, Qui stellas Coeli sectando, huc munera ferre E tam longinqua ditione paratis: opima Suscipe dona Puer! tuque ò Sanctissima Mater, Ne dedigneris ferventia vota! remotis Nunc à littoribus, juga per sinuosa, Sabaeis, Eoisque plagis, myrrha, auro, et Thure refertis, Ut vos invisant, veniunt populíque, Ducésque ; At verò splendente toga vigil ille sacerdos, Canitieque senex cultus, quid signat, amabo? Thuricremas humilis lunato poplite ad Aras Dum tenet Infantem, supplex et adorat, in altum Attollénsque oculos, facie laetissimus, inquit? Mors mihi dulcis erit, datur híc dum munere Coeli Hocce frui, tantis optato jugiter annis; Cùm lux orta Solo fit jam verissima, possum Denique perfecta gaudere salute, priusquam Emoriar, tandémque potiri pace perenni; Inde quid intueor? (facinus prô triste, ferúmque!) Corpora strata viis sparso maculata cruore, 302 San. 1,245 nascere, magne puer 303 San. 1,250 pectore veridico 307 San. 1,254 en ridet pax alma tibi 308 San. 1,256 properant reges 310 San. 256 salvete, beati 311 San. 1,258 affertis munera regnis 313 San. 1,259 accipe dona, puer, tuque, o sanctissima mater 315 San. 1,261 litore ab extremo 317 San. 1,260 populique ducesque frequentant 318 San. 1,262 fulgens in veste sacerdos 319 San. 1,264 quid sibi vult 328 San. 1,271 Sed quid ego 302 Mart. 6,3,2 nascere, magne puer 311 Lucan. 10,186 stellarumque caeli 312f. Sil. 5,167f. quis opima volenti / dona Iovi portet 313 Cic. Verr. 2,5,186 teque sanctissima mater Idaea 315f. Gratt. Cyn. 132 ab Eois descendit virga Sabaeis 316 [Claud.] carm. min. app. 21,4 myrrham homo, rex aurum, suscipe tura deus 317 Lucan. 5,65 populique ducesque 321 Mart. spect. 20,1 supplex elephas te, Caesar, adorat 322 Ov. fast. 1,283 attollens oculos 323 Manil. 2,115 nisi caeli munere nosse 325 Val. Fl. 7,23 insomnem lux orta refecit amantem 329 Lucr. 6,1265 corpora silanos ad aquarum strata iacebant Innocuúmque Gregem Cunis, et lacte fruentem Lictorum gladiis nectum, qui sanguine passim Exundante natat: circum stat turba gementum, Vulsa comas, matrum, spectansque per omnia foedam Lactentum cladem; prô scena maligna dolendi Spectacli! morti dare membra tenella cruentae Infantum? tuque ò crudelis, inique Tyranne, Quid tot in innocuos saevis? male perdere ferro Quam quaeris, nunquam poteris. Vos praepete gressu Accelerate fugam lugentum plurima matrum Agmina, ferales muros citò linquite! presso Stringite vos gremio dulcissima pignora, nudo Namque hostis mucrone instat: tuque inclyta Virgo Hinc festina gradu fuge; tecum tolle Puellum, Duc et in Aegyptum! te praemonet hocce, Maria, Rex Regum, mundi Rector: Tutissima semper Ibis, ibíque moras simul acceptissima duces: Ast ubi bis senas hyemes, totidémque quadrigas Aestivi solis praecurrere videris, inter Lugubres casus, et mille pericula rerum, O quot inexhaustos effundes pectore questus, Insolabilibus, qui vocibus ipsa lacessent Astra, Deúmque simul votis; cùm dulcis Jesus A te quaesitus dudum, frustráque vocatus Undique per plateas ad sueta cibaria, nusquam Hunc tamen invenies; illâ neque nocte videbis Ad Patris amplexus, et ad oscula dulcia Matris Moesta revertentem; quaeres tribus ipsa diebus Noctibus et totidem, quas tristibus ambo trahetis Fletibus insomnes, sed erit simul irritus iste 331 San. 1,272 currenteis sanguine rivos 337 San. 1,276 dabitur tibi perdere ferro 342 San. 1,279 nam ferus hostis adest; propera iam, regia virgo 347 San. 1,283 verum ubi bissenas hyemes 349 San. 1,284 superaveris anxia casus 350 San. 1,285 duces de pectore questus 353 San. 1,287 saepe vocatum 355 San. 1,290 nec sera redeuntem nocte videbis 358 San. 1,292 et totidem trepidas somni sine munere noctes 335 Lucan. 9,766f. cruentae / tantum mortis habet 337 Hor. carm. 3,11,31f. putuere duro / perdere ferro 348 Sen. Her. fur. 235 solis aestivi plagas 349 Iuv. 8,249 summa pericula rerum 350 Verg. Aen. 5,780 talisque effundit pectore questus 354 Verg. Aen. 1,687 atque oscula dulcia figet Clamor, et indago, ferient quae corda profundo Vulnere: Porrò die quarta, dum plena rosarum Atria, purpureásque fores reserabit ab ortu Scintillans Aurora suo, reperire licebit Amissum; gemitus ò quantos, quótve querelas Mixtáque laetitiis fundes suspiria! quótque Basia, complexus, et mellea verba litabis Inventae in Templo Soboli, dùm more suorum Quaerens, atque docens, sacras residebit ad aras, Corda beans hominum, nec non dulcedine complens; Maturos adeò fructus aetatis acerbae, Ceu grave portentum, mirabitur ille Senatus: Pectoris haec etenim sunt argumenta senilis, Mentis et heroae famâ super aethera notae; Tu verò, malesana cohors, legúmque, Deûmque Effera contemptrix, quid bella, quid exeris arma? Quid sibi tot gladii, quid lucida tela, quid hastae, Nocte quid illuni galeae, clypeíque minaces, Et cum tot facibus crepitans quid denotat ignis? Vos unum contra caput haec tam dira vibratis Spicula? quae rabies, odiúmque immane, furorque Effraenes agitant animos? Jam turba latronum Montis Oliveti juga sacra, nemúsque propinquum Circumdat; quorsum me visio transtulit? eheu! Jam ligat innocuo fera gens à tergore dextras, Vique trahit, retrahítque Virum, qui mille beavit Prodigiis terras, benefactis, legibus almis, Naturaeque stylum superantibus omnia signis Complevit; quem nosse Deum, verúmque fateri Prae cunctis Regem, vitaeque, viaeque fidelem 360 San. 1,294 perculsi corda dolore 361 San. 1,295 quarto sed Lucifer ortu 362 San. 1,296 purpureos ... vultus 364 San. 1,298 o quas 368 San. 1,300 natum ante aras patris 371 San. 1,302 ipso admirante senatu 372f. San. 1,303f. sagacis / pectoris indicium nataeque ad grandia mentis 374f. San. 1,305 Tu vero quid in arma ruis 374 San. 1,316 regemque deumque 376 San. 1,308 radiantes ignibus hastas 377 San. 1,307f. sub nocte cohortes / obscura 377 San. 1,306 quid galeas 379 San. 1,309 tot ne unum telis petitur caput 380 San. 1,309 heu furor 381f. San. 1,311 Iamque oleas montemque sacrum 389 San. 1,317 ducem vitae 361f. Ov. met. 2,112-114 patefecit ab ortu / purpureas Aurora fores et plena rosarum / atria 367 Baeb. Ital. 1046 tristisque ex more suorum 372 Sen. Herc. Oet. 1857 agedum senile pectus 376 Lucr. 1,147 neque lucida tela diei 377 Sil. Ital. 15,616 illunem nacti per rura tacentia noctem 382 Sen. Ag. 721 sacra Parnasi iuga 384 Ov. trist. 3,10,5 Sauromatae cingunt, fera gens Tempus in omne Ducem, fontemque salutis Non renuit quondam, populus dum festa peregit, Praecipuumque illi cultum tulit, atque triumphos; Vah immite nefas! tot facta stupenda rependunt Suppliciis, nece funesta, virgisque, flagrisque, Quêis Tigridum ritu lacerant sacra membra furúntque In caput, imposita spinas acuente coronâ, Et quò poenarum sit acerbior, atque dolorum Vis, et barbaries, genus hoc Diadematis Orcus Fabricat haebraeis: En ut furialis atroces Lictor arundinibus geminat quatientibus ictus, Ore dein stygio, dirísque, probrisque lacessit; Parte alia truncos video radicibus imis, Inque renascenti nutantes vertice palmas Funditus evelli: proh detestabile flendae Mortis opus! vitam qui protulit hocne probroso Occidat in Ligno? lux, splendor, et Anchora mundi? Vah miserae nocuum genti, ac damnabile crimen, Cùm Crucis infando pendens de stipite, plagis Saucia protendet, dolor heu! sua brachia, Summo Intentus Patri! frontem, faciemque verendam Sanguine conspersas, et imagine mortis opacas, Et vulsos crines, et lumina bina reclini Clausa superciliô, cùm cuspide pectus apertum Vulnifica, totum tragico cùm funere corpus Proferet extinctum? At Genitrix malefausta, nec istud Matris nomen habens, imò lacrymantis, et orbae Infelix specimen, simulacrum funebre! planctu Uda sinu, inflexo vultu, sparsisque capillis, Stat juxta truncum Crucis, heu quot amara profundis 390 San. 1,317 ducem vitae fontemque salutis 391 San. 1,318 populo circum plaudente 394 San. 1,319f. minantur / suppliciis 400 San. 1,323 viden alternos ut arundinis ictus 402 San. 1,325 Parte alia ingentes video de stirpibus imis 403 San. 1,326 everti palmas 405 San. 1,327 infelix opus 409f. San. 1,329f. patri aethereo moriens liventia pandet / brachia 416f. San. 1,333f. non iam mater sed flentis et orbae / infelix simulacrum 418 San. 1,335 effusa capillum 419 San. 1,336 stat lacrimans 401 Ov. met. 3,76 ore niger Stygio 402 Lucr. 1,352 ab radicibus imis 403 Claud. carm. mai. 10,66 nutant ad mutua palmae 411 Cic. Tusc. 1,38,92 habes somnum imaginem mortis 412 Lucr. 4,450 bina lucernarum florentia lumina flammis 413 Ov. ars 3,667 aperto pectore in hostem 418 Prop. 2,1,7 sparsos errare capillos Ilia lamentis pulsans! et quatenus ipse, Quae modo cerno, palam possim quoque promere, Natum Dum videt exanimem, lacerum sine nomine corpus, Impia saepè vocat, truculentáque viscera terrae, Lethiferas stellas, rigidum quodcunque creatum, Se quoque crudelem, quòd vulnera tanta, quòd illas Stans spectare queat plagas; mox omnia complens Vocibus horrisonis, mistos singultibus hosce Edidit ore sonos, postquam calidissima fixit Oscula mille Cruci: Quis jam mihi culmen honoris Vertit in exitium? Fili dulcissime! Matrem Me miseram! tantae quis me demersit in aequor Tristitiae? num fortè Patris tam saeva voluntas? Nate, meum columen, quae perfida, tetra procella Te mihi subripuit? quae barbara dextra cruore Sacrum foedavit vultum? cui tanta potestas In Numen licuit? quis et arma cruenta movere Haud pavet in Coelum? squallens, lugubris, inópsque, Et maletuta, gravi post tot discrimina rerum E cruce pendentem cogor te cernere: Quorsum Jam labor elapsae tendunt, aerumnáque vitae? Unica tu Matris spes, et solamen, amórque, Deliciúmque tuae, solam me siccine vitas? Sic nostro abriperis lateri? exanimémque relinquis? Hei mihi! Te quondam functo pro Fratre Sorores Lamentabilibus rogitârunt fletibus; ipsae Te quoque pro molli jugulata prole Parentes Sunt obtestatae; verùm, Rex magne, Deusque Ac mea progenies, querulâ quem voce licebit Exorare mihi? lacrymas quò vertere possum, 423 San. 1,341 saepe vocat 423 San. 1,339 crudeles terras 425 San. 1,340 crudelem se se, quod talia cernat 428f. San. 1,343 duro figit simul oscula ligno 429 San. 1,344 quis culmine tanto 433 San. 1,345 involvit, nate, procellis 434 San. 1,347 quis te mihi fluctus ademit? 435 San. 1,348 quae manus indignos foedavit sanguine vultus? 435f. San. 1,349 cui tantum in superos licuit? 436f. San. 1,349f. bella impia coelo / quis parat? 438 San. 1,350 ego te post tot mala tuta labores 440 San. 1,351 postque tot infelix elapsae incommoda vitae 441 San. 1,352 tu ne illa tuae lux unica matris 442f. San. 1,354 sic me solam exanimemque relinquis? 444 San. 1,355 extincto iam te pro fratre sorores 449 San. 1,358 quo tristia pectora vertam? 422 Ov. met. 6,562 lacerum repetisse libidine corpus 423 Ov. met. 1,138 sed itum est in viscera terrae 426 Lucr. 4,1017 magnis clamoribus omnia complent 428 Ov. am. 3,6,72 edidit indignos ore tremente sonos 435 [Sen.] epigr. 430,1 o sacros vultus 435 Verg. Aen. 9,97 cui tanta deo permissa potestas 436 Verg. Aen. 9,753 arma cruenta 438 Verg. Aen. 1,204 per tot discrimina rerum 447 Verg. Aen. 1,241 quem das finem, rex magne, laborum 448 Verg. Aen. 7,97 o mea progenies Et quò singultus, ut fervida vota secundent Aures propitiae? Lictorum turma rebellis, Me potiùs macta, me perde, tenerrima saltem In te si residet pietas: Vos ense ferini Carnifices stricto mihi configite, vestram In me saevitiem, furiásque extinguite, et iras; Et tu mi verax Fili, si vita, salúsque Humani generis te tangit, tolle dolentem Hinc Matrem, tecúmque stygis rape, quaeso, sub umbras. Te comes usque sequar per concava lustra, per antra Invia terrigenis, et inhospita gentibus: esset Tunc mihi materies, â te diffracta videndi Ferrea Lucifugae forti pede limina sedis, Regnorúmque Erebi, caecumque colentis Avernum Hostis Victori magno, sudore decoro Perfusam frontem lino albescente, meísque Tergendi manibus; sic clamitat illa, magisque. Sol ubi tam dirae patrata piacula stragis Cernet, hebes nigro se gurgite condet, equosque Indignabundos retrò convertet, habenas Denuo recturus minimè, tandémque cruentus Aspectu, fatum summi Factoris acerbum Commiserans, peplo se tetro conteget, omni Moestis subducto terris splendore, superni Utpote qui Domini jacturam fecit, eíque Squalidus illacrymat; tremulo quoque luna nitore Fratris ubi foedas eclipses viderit, aegra Prae tanto exitio, pallentia cornua velo Involvet tetrico, frustra plorando secutam Perniciem; Tellus quoque tanto percita damno 452 San. 1,359 dirae me perdite dextrae 453 San. 1,360 siqua est pietas 455 San. 1,361 in me omnes effundite pectoris iras 457 San. 1,362 si tanti est hominum genus 458 San. 1,362 eripe matrem 458 San. 1,363 stygias tecum duc, nate, sub umbras 459 San. 1,364f. ipsa ego te ... / sequar 463 San. 1,367 eversorem Erebi 467 San. 1,369f. Quod scelus eois ut primum cernet ab undis / sol 469 San. 1,370 indignantes retro convertere currus 469 San. 1,371 suis luctatus habenis 473 San. 1,373 moestamque diu sine lumine frontem 476 San. 1,376 fratris ab ore timens 477 San. 1,376 tanto concita casu 479 San. 1,379 tellus concussa tremore 451 Sen. suas. 1,12 propitiis auribus 454 Verg. Aen. 12,175 stricto sic ense precatur 456 Lucr. 4,506 nixatur vita salusque 457 Ov. met. 1,246 est tamen humani generis iactura 458 Verg. Aen. 12,952 fugit indignata sub umbras 462 Lucan. 1,62 ferrea belligeri compescat limina Jani 468 Sil. 1,210 condunt fumanti gurgite currum 471 Verg. Aen. 11,587 fatis urgetur acerbis 475 German. frag. 4,105 tremuloque nitore Corruet, et planget, vastósque subibit hiatus; Eque cavernosis manes, et spectra sepulchris Exciet. At quorsum innocuae jam tenditis umbrae? Non est cuique datum, sed paucis lumine vitae Rursum posse frui: veniet lacrymabile tempus, Buccina quô reboans horrendùm vindice ab aethra Tot Lachesi ereptos primas revocabit ad auras: Sufficiat, pulsi quòd Regna miserrima Ditis, Tartareásque Domos, spelaeáque flammea Numen Omnipotens referet; facies quòd et illius alma Dissipet Eumenides, ultricia monstra, sorores, Quae conversa retrò, viperis post terga retortis, Mephiti infames sylvae Phlegetontis adustae Excipient, fumóque graves, flammasque vomentes In sibi congenitos, pede praecipitante, caminos Denuo labentur, devexo pondere, pestes Cocyti omnigenae, furibundáque spectra ferarum: Contremet ingentum quoque turba supera Gigantum, Gorgones, atque truci pecudes Ixione natae, Et Scyllae, et Sphinges, gravidae flammísque Chimerae, Perdomitaeque frement Harpyae, Cerberus, Hydrae; Ipsemet umbrarum Rector, cui pondere cervix, Et tremefacta cadent, succiso poplite, membra, Pluto, catenarum fractus stridore, sub orcum Probrosè vinctus rapietur: murmure rauco Quem flebit Lethe, stygiique fluenta barathri, Aggere disiecto; Nos verò tempora lauro Cincti phoebaea, tollemus ad aethera palmas, Vexilla, et voces in honori signa triumphi: O praestans Heros, ò atrocis Victor Averni, 481 San. 1,380f. excita sepulcris / emittet simulacra 483 San. 1,382f. Non omnibus haec data rerum / conditio 483 San. 1,383 paucis remeare ad lumina vitae 484 San. 1,384 tempus erit 489f. San. 1,390 Eumenidum facies 491 San. 1,390 iactis in terga colubris 492 San. 1,391 in limo Phlegetontis adustum 495 San. 1,393 variae pestes 498 San. 1,395 Gorgones atrae 499 San. 1,396 Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae 500 San. 1,397 atque Hydrae atque canes et terribiles Harpyiae 504 San. 1,399 tristi quem murmure circum 506 San. 1,401 At nos, virginea praecincti tempora lauru 507 San. 1,403 tollemus 509 San. 1,404 victor, io 480 Lucr. 5,375 vasto respectat hiatu 482 Sen. Herc. fur. 1145f. ite ad stygios, umbrae, portus / ite innocuae 483 Lucr. 3,1042 decurso lumine vitae 484 Ov. trist. 5,12,1 oblectem studio lacrimabile tempus 488 Ov. fast. 3,620 Tartareas ausus adire domos 493 Lucan. 9,920 fumoque gravem serpentibus urunt 495 Verg. georg. 3,524 fluit devexo pondere cervix 500 Sen. Oed. 869 rector umbrarum 501 Stat. silv. 4,4,98 vincetur pondere cervix 502 Verg. Aen. 9,762 succiso poplite Gygen 503 Verg. georg. 1,109 raucum per levia murmur 506f. Ov. trist. 4,2,51 tempora Phoebea lauro cingetur 507 Ov. fast. 4,315 tollit in aethera palmas 508 Stat. Ach. 1,778 signa triumphi Qui pice torrentes, altáque voragine ripas, Taenariosque domas Proceres, et luce carentes Tisiphonum thalamos, ac mille nefanda malorum Agmina spirituum, jam Coelum scande triumphans! Auditor! altus equis, et curru vectus ovanti Rex Magnus molli regit hos ad sydera freno; Non sunt Quadriuges animali semine nati, Armatíque suetis non unguibus horrent, His neque dant herbas terrestria pascua; primus Est Albens Taurus, pinguis dux fidus ovilis, Sponte suo qui colla jugo submittit eburno; Ejus inest fronti minio depicta, niténsque Stella; levat gradiens auro fulgentia sursum Cornua; cui flavis horrent palearia setis, Et pedibus pictae radiant, nova sydera, gemmae: Torva Bovis facies equidem terrere videtur, Bellua nulla tamen melior colit astra, nec altis Cornibus ulla notat primordia dignior anni, Blandior aut vocitat mugitu sydera claro. Haud procul adstat honos nemorum, terrórque ferarum Magnanimus Leo, cui vivâ stant lumina flammá, Grande supercilium nares exasperat amplas, Pectúsque, et fauces, et atrox juba pendet ab armis, Non tamen ut mortem cervice, vel ore minetur, Falcatos ungues pandit; sed ridet amoena Tranquillo in vultu pietas, ac aethere dignos Instinctus nutrit, sursum vestigia flectens; Hosce dein sequitur Volucris Saturnia, pennis Fulgida conspicuis, caput ac diademate cincta; Tensis haec alis, super aethera fertur, et instar 514 San. 1,407 alto temone sedens 516 San. 1,409 non iam cornipedum ductos de semine equorum 518 San. 1,411 primus enim 519 San. 1,412 fert iuga formosi pecoris custodia taurus 520 San. 1,411 valido subnixus eburnea collo 521 San. 1,413 stellatus minio taurus, cui cornua fronti 523 San. 1,414 et auratis horrent palearia setis 524 San. 1,415 perque pedes bifidae radiant nova sidera gemmae 525 San. 1,416 torva bovi facies 527 San. 1,417 dignior imbriferum quae cornibus inchoet annum 528 San. 1,418 mugitibus astra lacessat 529 San. 1,419 Et iuxta nemorum terror rexque ipse ferarum 530 San. 1,420 magnanimus nitet ore leo 532 San. 1,420f. quem fusa per armos / convestit iuba, pectoribus generosa superbit 535 San. 1,424 tranquillo ridet clementia vultu 537 San. 1,426 Hos post insequitur 538 San. 1,428 caput diademate fulget 539 San. 1,429 fulminis instar 511 Verg. georg. 4,255 corpora luce carentum 513 Manil. 4,390 conaris scandere caelum 514 Prop. 3,9,53 currus utroque ab litore ovantis 515 Manil. 4,232 ad mollia ducere frena 520 Claud. carm. mai. 8,Caspia flectit eburnis / colla iugis 522 Ov. met. 6,567 ex umeris auro fulgentia lato 525 Verg. Aen. 7,415 Allecto torvam faciem 530 Ov. trist. 3,5,33 corpora magnanimo satis est prostrasse leoni 530 Ov. fast. 6,291 vivam intellige flammam 531 Iuv. 6,169 grande supercilium 532 Ov. met. 8,819 faucesque et pectus et ora 536 Ov. met. 1,372 flectunt vestigia 537 Ov. met. 1,722 volucrisque suae Saturnia pennis Fulguris antevolat pennatam Regia gentem; Transmeat excelsas urbes, montésque, cavásque, Quas adversus habet, nubes resecatque, subitque; Illius assiduos Juvenis, sub tergore pennas Expandens, animat cursus: Aurata sinistrum Cingit palla latus, quam conchea bacca, decúsque Gemmarum miro circumdant ordine: centum Mox illum Reges, et avito stemmate nati Heroes, pugiles, ostróque decora propago Reddunt percelebrem: Veros ibi cernite vultus, Montes haud fictos, et flumina, certáque gentis Moenia Chaldaeae; Bigâ Rex arduus ista Vectus ad astriferos spoliis ditissimus axes, Lactis vincit iter summum, quod ducit anhelas Empyreos animas in Portus. Aurea tecta Coelestis Solymae, milleno sydere strati Calles, ac muri flammas imitante pyropo Undique vallati, collésque, amnesque nitenti Crystallo insignes, Paribúsque refecta Trichoris Regna patent isthinc, Triados testantia Numen: Non opus humanum: Divina Decempeda finxit. Has gemmas conferre pudet, quibus aemula tellus, Judice se, nimiùm plaudit sibi; Personat illinc Laus, et honos, virtúsque Dei, qui jugiter omne Omnibus est, satiátque omnes, unóque tenore Digerit aeternum vitae invariabilis aevum; Quare ibi vel magni penetralia celsa Tonantis, Aut alios habitare lares, sedésque minorum Coelicolûm dabitur: Numerare licebit et astra Occiduúmque Mari Phoebum, paritérque micantem 540 San. 1,426f. pennata per artus / alituum regina 541 San. 1,430 supra hominum tecta ac montes 542 San. 1,431 petit obvia nubes 543 San. 1,433 alatus tergo iuvenis 546f. San. 1,435 centum longo ordine reges 548 San. 1,437 ostro intertexti 549 San. 1,437 veros cognoscere vultus 550 San. 1,438 veros montes et flumina 553 San. 1,443 ad sedes ducit 557 San. 1,446 vitreosque altis cum montibus amnes 566 San. 1,447 seu magni celsum penetrale Tonantis 567f. San. 1,448 sive alios habitare lares ac tecta minorum / coelicolum dabitur, stellas numerare licebit 569 San. 1,450 pariterque cadentem 545 Culex 68 conchea baca maris pretio est 548 Sil. 17,645 decoratus et ostro 552 Val. Fl. 5,122 spoliis ditissimus amnis 554 Verg. Aen. 6,13 lucos atque aurea tecta 560 Tib. 3,4,26 humanum nec fuit illud opus 561 Phocas 29 aemula Vergilium tellus nisi Tusca dedisset Sub pedibus spectare, et longos ducere soles, Claráque venturis protendere nomina sêclis. O’ Coelum! ò animae foelices! Ista Prophetes Vix pius ediderat, cùm Patres ordine pulchro Hunc circumstantes, in amicaque gaudia fusi, Haud procul in ripae viridantia valla, supérque Tollentes humeros in celsa cacumina tandem Callibus orba gerunt. Tunc contremuêre profundi Carceris horrisoni postes, ac porticus atri Intima Plutonis; Mox torva Megaera profundit Pectore concusso suspiria mixta querelis, Ac oculos lacrymis udos jacit aegra sorores In debacchantes: cauda sub ventre retorta Cerberus ipse latrat, sociásque tremoribus umbras Percellit: Totus squalet Cocytus, et antra Ditis, subversis basibus, tremefacta labascunt. Hic dum fluctus agit Phlegetontem, praegrave saxum Nutanti dorso sursum trux Sisyphus urget. 570 San. 1,451 sub pedibus spectare et longos ducere soles 571 San. 1,452 longaque venturis protendere nomina saeclis 573 San. 1,453 patres plausu excepere 575 San. 1,454 sublatumque aggere ripae 576 San. 1,455 attollunt humeris 579 San. 1,457 suspirans imo de corde Megaera 581 San. 1,458 spectat sine mente sorores 582 San. 1,459 tum caudam exululans sub ventre recondidit atram 583 San. 1,460 Cerberus et sontes latratu terruit umbras 584 San. 1,461 Cocytus inhorruit 587 San. 1,462 et vaga sisyphiis haeserunt saxa lacertis 570 Pers. 5,41 longos memini consumere soles 571 Verg. ecl. 4,52 venturo laetentur ut omnia saeclo 572 Verg. Aen. 6,669 felices animae 573 Iuv. 1,127 pulchro distinguitur ordine rerum 576 Lucan. 5,616 celsa cacumina 579 Stat. Theb. 1,712 ultrix tibi torva Megaera 583 Lucan. 9,818 socias somno descendis ad umbras