CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 21642 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/21642.

Nodus 21642 in documento starck-w-catharina.xml


Actus IV. Scena 3. Nutrix – Oeconomus – Chorus adolescentum Quid audio? Quinquies decenos rhetores, Oeconome, Caesar concremari iusserit, Qui cum Catharina disputarunt. Oec: Iussit et Factum esse testis ego oculatus adstiti. Nam miscui spectantium me coetui, Iam iamque redeo, ut intus ceperam tibi Referre. Nut: Solane causa supplicii fuit, Quod Christiana dogmata amplexi deos Reiecerint? Oec: Solam fuisse et principem Patescit ex miraculis. Nut: Quae vero ais? Oec: Postquam revinctis manibus iniecti pyrae Ignisque ligna carpsit undique, omnium Vox una fuit: „MISERERE IESU, ERIPE NOSTROS, CREATOR, SPIRITUS!“ Et ecce rem Monstro similem: cum tota lignorum strues Subsidit in tenuem favillam, accessimus Nos Christiani ut colligeremus pulveres Sacros in urnam. Invenimus cadavera Ex parte nulla laesa. Membris et pilis Nec flamma nocuit nec togas fuligine Vestesque tinxit. Milites corrupimus Pecunia, ut mandare terrae corpora Liceret. Impetravimus a lubentibus. Ne quis dubitare possit, hanc vestem exui Uni piorum martyrum. Nut: O potentiam Christi, o bonitatem posteris memorabilem! Oec: En, commodum famuli egrediuntur carcere, Fors de dominae docere nos quibunt statu. Cho.Ad: Coeli pande fores, rex bone coelitum, Ac de sidereis aspice sedibus! Crudelem cohibe Caesaris impetum, Qui tigri similis furit. Nut: Captiva turba, quis locus dominam attinet, Dominam inncocentem? Aditusne cuiquam panditur? Ad.1: In carcerem novissimum Est trusa virgo regia. Ad.2: Ferri gravatur pondere Coryphaea tanquam sontium. Ad.3: Satellites obsepiunt Noctes diesque ianuam. 1432 testis … oculatus] Plaut. Truc. 489. 1448sq. fuligine … tinxit] A 1071. 1457–60] Asclepiadeum alterum. 1463–70] quatern. iamb. Ad.4: Dapes negantur, sed deus Hanc per columbam alit hactenus. Nut: Pater benignus filiae curam gerit, Aeterna cui sit laus, potestas, gloria! Oec: Quo fine fertis haec cruenta symbola? Ad.5: Sileamne an eloquar? – Duas Horas domina est caesa, heu dolor! Ad.6: Et adeo caesa est acriter, Ut sanguine rivi fluxerint. Ad.7: Caedendo tortorum manus Elanguere, sed velut Columna martyr perstitit. Ad.8: En carnem, ut frustillula Haerent flagellis undique! Nut: Quis Colchus haec aut sedis incertae Scyta Patravit unquam? O sanguineum spectaculum! Ad.1: Ne deprehendant forsitan custodiae, Domum redite temporique cedite! Nos carcerem repetemus, ut captos decet. Oec: Necessitati serviendum, ne locus Detur tyranno saeviendi ex integro. Cho.Ad: Quin signis igitur figitis oscula, Quin mutare iuvat tristia pignora? Salvete o fidei ter quater indices, Salvete, oscula figite!