CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 21499 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/21499.

Nodus 21499 in documento starck-w-catharina.xml


Actus IV. Scena 2. Furor – Pharesbutus – Chursasides Non dixeram nil profutura mitia? Nec verberum vis proderit, scio indolem. Nisi falce mortis Christianos demetas, Nunquam quiescunt. Mortuus haud latrat canis. Perimantur omnes: poena lenis efferat, Sed dura frangit spiritus. Durissima Tormenta suggeram, Furorem scilicet Quae iure iactitent repertorem suum. Sed hem, dubium gradum huc Pharesbutus movet, Actoque pectore consilium coquit. Mihi Ad cogitata serviet. Pha: Pro coelitum Hominumque fidem, quis crederet mortalium Genus esse tam praefractum et intractabile? Quid non laboris, taedii, molestiae Parit puella Caesari? Utinam, o artifex, Quidcunque dirum, pestilens, triste, asperum, Atrox, cruentum, incognitum Phalari posses mihi Fabricare ad illam subiugandam bestiam! Chu: Quod arte possum, polliceor tibi, pontifex. Pha: Adiuro te. Fur: Salve, Pharesbute! Pha: O, Furor, Ten’ habeo? Salve millies! Quid gestitas In chartula hac pictum? Fur: Quod optas ipsemet. Pha: Exprome! O inusitata lethi machina! Quot cultri et enses, quot mucrones sectiles Hinc inde convolvuntur! Fur: Haec uno impetu In frusta mille dissecabit virginem, Si fabricata fuerit artificis manu. Pha: Sed quis imitetur prototypon? Fur: Solus Furor. Ego Chursasidi adstabo, modulabor, dirigam. Chu: Me dirigi patiar, duce te facile exprimam. Pha: Nimium, o Furor, nimium beabis Caesarem! Fur: Meretur ille, qui toties opera mea Est usus atque usurus est in posterum. Tu vade, dum paramus axes, Caesaris Mentem exhilara narratione artis novae! Pha: Sic faxo, tete quaeram apud Chursasidem. ante 1393] Chursas C; cf. 1421, 1428, ante 1634. 1397] levis C. 1418] frustra C. 1421] modurabor C. 1428] tene C. 1394 verberum vis] A 1103; Sen. Phaedr. 884.