CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 2095 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/2095.

Nodus 2095 in documento reydax-i-epitome.xml


XXXII (1) Dúmque Petrobonus dispositis in nostram potiùs perniciem duorum majoris formae tormentorum machinis formidine plenus, Obiorum reditum praestolatur, supervenêre patentes litterae â Terheisio summo rei tormentaria Magistro ad Lotyrenses datae, quibus universis ad vim si non inferendam, saltem repellendam animos inspirabat, donec Ipsemet cùm exercitato armis milite, quàm primum se conjungeret,

(2) inter haec Duce Linhenio Arx quóque Bergherena munitarum faucium facile Princeps recuperatur, et paulòpost Terheisius cùm delecta militum manu Castra hostium ad Campo-Lacum adhuc haerentia aggredi statuit, et Achillem iter domum relegere coëgit, ubi certè mansisset meliùs;

(3) memor triti illius adagij facilem tandem esse in Lotyrim ingressum, ast regressum perquam difficilem; hinc damno suo didicit omnia inconsulti impetûs coepta initijs valida, spacio languescere.Tacit. Histor. Lib. 3. Initia quippe conatûs secunda, sed non diuturna.Idem annal. Lib. 6. Et quis credidisset, Regionem paucorum dierum spatio in hostium potestatem redactam, intrà bimestre sibi restituendam, et ábsque notabiliori damno deserendam? an non portentum, et eximium caeli beneficium? pauculos duntaxat Pagos ignibus eversos, caeteris omnibus intactis ab hoste relictis, qui in discessu alioquin promiscuo furore in obvia quaéque saevire consuevit, at solus è malis elicere bona Deus novit; an non Achilles tot victoriarum lauris et palmarum segetibus illustris in ingressu suo illud Julio olim familiare effari potuit, veni, vidi, vici, at Numinis providentia praevenit, praevidit, et ut viles rustici vincerent, evicit; adeò ut Achilles sibi vendicârit, quod olim Tacitus de Ottone memoriae reliquit: quod videlicet duobus facinoribus, altero egregio, altero flagitiosissimo, tantundem apud posteros bonae famae meruerit, quantum malae,Lib. 2. hist. at multò deformius est amittere, quàm non assequi laudem,Plin. jun. Lib. 8. epist. ult. nec mirum talia consilia tales sortiri exitus: eò quippe felicitate perveniunt, ut rideantur,Idem Lib. 7. ep. 29. dum suum cuíque decus posteritas rependit.Tacit. Lib. 4. annal.