CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 189 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/189.

Nodus 189 in documento reydax-i-epitome.xml


(1) Personatus ille Poliarchus, qui proscenium apparavit, idem et scaenam aperuit; nomini illius, uti et aliorum parcitur, nullo inter laudatos, seu reprehensos discrimine, quippe res abundè loquitur, et in causa ancipiti palàm nominari, non minùs, quàm in faciem laudari ingratum accidit, et delicatum, quod vivimus seculum, facta sua etsi aprica obvelari cupit, specioso respectûs, vel adulationis vitandae titulo, quemadmodùm olim Tiberius teste TacitoLib. 2. Annal. adulationem oderat: libertatem loquendi metuebat, quo autem unusquisque nomine forte designetur, me haud invito penes amicos (quibus solis haec stylo confidentiori exaravi) judicium esto, dum mihi sufficit facta, non personas notâsse, adeòque nemini causam dedisse justè mihi succensendi, aut vitio vertendi, quod sub ejusmodi verborum involucris scapham scapham appellitem;

(2) tametsi locorum et rerum gestarum, gnaris, aut modicâ eruditionis tincturâ imbutis, non admodùm difficile futurum sit, ex paucarum litterarum transpositione, vel ipsâmet nomenclaturâ, aut aliis conjecturis genuinum verborum sensum eruere.