CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 17116 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/17116.

Nodus 17116 in documento starck-w-catharina.xml


Actus I. Scena 4 Oeconomus – Famuli – Christiani exules Usu frequenti iam didicisse vos reor, In qua platea, quibusve in urbis angulis Habitent egeni ex Christianis maxime, Siqui requirunt subsidium. Omn: Scimus probe. Oec: Has ergo vestes, pocula et cimelia, Pecuniamque, regiae gazam domus Totam erogate, ut principi nostrae deum Ne propitiare desinant votis piis! Ubi distributa sunt, redite huc ocyus! Omn: Redibimus! Oec: Quo fine virgo regia Tam liberalem pauperibus se praebeat, Non assequor. Quidquid pretiosum ex omnibus Parens reliquit Costus, hoc larga manu Expendit illa. Vix tegendo corpori Sufficiet olim amplissimus census. – Mihi Nec seritur equidem nec metitur, sed suspicor Quiddam subesse. Laetior est solito, nihil Humana curat: forte mortis praescia Ad caelum anhelat tota. Verum quos gradum Huc admovere tristiores conspicor? Chr. 1: Salve et vale, moderator aulae Costidos, Sanctissimae purissimaeque Costidos! Oec: Quo tam repente nobiles tendunt viri Cum sarcinis viaticoque tegmine? Chr. 2: Edicta quae sint Caesari nuper tenes? Chr. 3: Et quos suorum daemonum cultus paret? Oec: Audivi et horrui. Chr. 1: Exilium delegimus, Ne turpibus cogamur assensum dare Factis tyranni. Oec: Principum longae manus. Vos insequetur profugos. Chr. 2: Praestat solum Extra paternum occumbere, quam tot funera, 248sq.] A 186sq. Tot Christianorum ruinas cernere. Chr. 3: Petimus Syenem, et remotas insulas, Aut si nequimus ratibus illuc transvehi, Habitare montium cavernas cum feris Haud indecorum rebimur. Oec: Faxit deus, Ut terra videat vos reduces Aegyptia: Mutare novit temporum faciem. Chr. 1: Ipsius Arbitrio stamus, cadimus. Chr. 2: Serenitas Plerumque sequitur nubila. Speramus fore, Ut Christianis cedat hoc in commodum, Quod detrimentum creditur. Oec: Quid Costidi, Dominae meae, referam? Chr. 3: Iubebis nomine Nostro valere et ab insidiis tyrannicis Cavere. Omn: Vale, deoque vive perpetim, Salvamque Christiadis tuere Costida! Fam. 1: Revertimur vacuis manibus iussi, omnia In pauperum agmen dona dispertivimus. Quantas recreati principi grates agunt! Quanto tripudiant gaudio mendiculi! Oec: Praeite, domina operitur adventum! Omn: Ut iubes.