CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 16955 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/16955.

Nodus 16955 in documento starck-w-catharina.xml


Actus I. Scena 3 Pharesbutus – Sacrificuli – Praeco Aliquando tandem, tandem aliquando Lucifer Orbi attulit Phario diem laetabilem, Quo templa restaurentur, et divum decus Lapsum resurgat! Imperator aureus Sceptro potitur. Aurea ille saecula Non pollicetur, sed redhibet factis. Diis Nemo fuit unquam addictior. Nec praesides Modo civitatis Romuleae, Martem, Iovem, Venerem, Minervam, Mercurium, Aesculapium, Iovisque progeniem numerosam supplice Cultu veneratur, sed deos varios colit, Et singularum gentium ritus probat. Exulto totus, laetitia cor liquitur! Solenne sacrum meditatur, ut diplomata Docent, meis quae scripta sunt hortatibus, Api deo ter optimo, ter maximo. Age, praeco, plebem buccinae sono evoca! Pra: Sic faxo, pontifex, amice coelitum. Pha: Nunc verba magni principis voce increpa! Pra: Audite cunci, quae voluntas Caesaris Maxentii servanda cunctis praecipit: „Quoniam recordor imperio nostro a diis Fluxisse dona plurima, stat rependere Quamcunque possum gratiam. Sed, gratius Cum nil diis quidquam accidat quam victimae Et hostiae grato litatae pectore, Fixum ratumque honore divos debito Mactare, prae reliquis Osirim sive Apim Aegyptiis numen verendum. Huc advolet Eques, senatus, plebs, perinde divites Ut pauperes. – Rebellis aut ferro cadet Aut involutus fumo adibit Tartara.“ Haec iussa divi Caesaris Maxentii. Omn: Vivat diu, vigeat diu, regnet diu Maxentius, cultor deorum maximus! Pha: Ite, administri, Apim e stabulis educite! Spissum comedit hactenus foenum et bibit Aquam lacunis obviis haustam. Cibo Potuque iam suffarcietur nobili. 194–96] A 137–39. 197sq.] B 506sq. 206sq. Huc … plebs] A 146sq. 208 rebellis … cadet] B 512sq. 211sq.] 223, 514, 518, 521, 543. – B 520, 525, 530, 858. Ite, et lavate huic pedes vivo mero, Auro ungulas et pingite, hirsutos pilos Crispate, cervicem corolla incingite, Polite, qua potestis arte! Industria Abunde compensabitur. Sac 1: Imperium tuum Laeti exequemur, tu revise ad Caesarem! Omn: Vivat diu, regnet diu Maxentius!