CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1668 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1668.

Nodus 1668 in documento reydax-i-epitome.xml


XXVII (1) Quo comperto aliquot Desultorij equites cùm peditibus é Castris Pontopoli relictis Vallesiam submissi, Urbem non subierunt, portis enim reliquis obseratis unica duntaxat ingressuris patebat: Movere tùm loco se Rustici caeperunt, candidum, ut vocant rivum versùs, quô intellecto, undeni Dymachae gallinacensi praedio propiùs adequitabant, vires hostium suorum exploraturi, qui sclopetis tertiùm explosis salutati pedem retulerunt:

(2) Quae dum ità agebantur Urbem Vallesiam ingreditur Alitopohorus imperio militari ab Achille versus Urentium pergente summâ cùm potestate, apud Oënivallenses praefecto, qui spontè nec rogatus ad prandium in mensâ rei salinariae Praepositi summendum se invitavit, urbanitate itá exigente admissus; Intereà Magistratus Urbis ad onus construendorum munimentorum tollendum, seu mitigandum supplices advenêre, quorum precibus, induciis labori confestim datis, sine morâ subscriptum;

(3) Rebus hisce composits, Rusticos Urbi imminere fama ferebat, ingressum tumultariâ vociferatione urgentes; Excitavit periculosior tumultus, ut videbatur, Senatorum animos jam anteà satis consternatos, missis ergó quantocyus ad portas Civibus neminem admittendum imperabant, nec tamen inhiberi poterat, quò minùs quidam clandestinâ viâ irreperent, nunciaturi tria suorum millia cùm aliis aliquot millibus brevi subsequentibus re maturè jam deliberatâ stativa hostium unitis viribus invadere decrevisse; initum nihilominùs inter se consilium junctâ pariter Civium operâ indigere, qui ad vires animósque Rusticorum reficiendos, panes cúm vino, ipsimet annonae indigi, parcâ manu submiserunt, tantae pascendae multitudini utíque non pares;

(4) His utcúnque extrà Urbis pomoëria refectis, intrà Civitatis viscera conglobati Cives, clamantes exclusis amicis, hostes, ceu aspides in sinu foveri conquerebantur, factione ità invalescente, ut Civium pars aperiendas portas inclamaret, suggerentibus aliis, si Senatui animo sederet, Melibaeos Urbis aditu prohibere Obiis pariter Civitate emissis, neutrius partes acceptaret;

(5) Magis autèm exarsêre Civium pectora, ubi tormenta aenea in foro inferiori onerata audiissent, ad quem rumorem evocati Consules cùm Civibus ad rei tormentariae tribunum descendêre, qui re intellectâ conditionibus cùm Alitophoro initis standum reponebat, quo responso exacerbati Civium animi aera Martia pulsanda, & intromissis Rusticis Obios contrucidandos vociferabantur, ac quasi emotâ mente, dissono clamore, lymphatóque incursu feroces, geminae custodiae ad tormenta majora excubanti armis manu extorsis, Obios, quos demùm invenêre, nullâ dignitatis, aut personarum habitâ ratione prostravêre;

(6) at sub adventum Consulum ad occurrendum majoribus malis arrepta arma ponere jubentium illicò paruerunt, campanâ nihiloseciùs frequentatis mallei ictibus percussâ Limsensis porta panditur, continuò promiscuae Rusticorum turmae in Urbem certatim irruere, arma paulò antè abjecta corripere, et quò ferebat impetus, ad monetarium turrim cursu velocissimo volitare.