CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 16339 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/16339.

Nodus 16339 in documento starck-w-catharina.xml


Actus I. Scena I. Megaera – Maximianus Herculius Perge, umbra detestabilis! Nectis moras? Egredere, flammeam latebram desere! Max: Quis me revulsum noctis aeternae sinu Adspicere vivos cogit et superas domos? Nunquid reperta est poena, Tantaleam sitim, Durum laborem Sisiphi, Tityi alitem, Ixionisque membra rapientem rotam Quae superet? An severa vindex manium Supplicia desunt Tartaro? An non igneis Cocitus undam volvit immistam globis? Non fervet Acheron? Ilicet terram premat Herculius iterum Maximianus, qui fuit Terrae grave pondus, pernicies mortalium? Heu, fugio lucem, lucem inimicam sontibus. Me recipe, Ditis aula! Meg: Mane! Quo proripis Te, verbero? Nostin flagellum ex anguibus? Max: Properare in atrum carceris liceat mihi Cubile, liceat, si parum videor miser, Geminare poenas! Quando, pro, quando dabis Effugere superos? Torqueor aspectu aetheris Plusquam tremendis, quos gero mecum, ignibus. Meg: Subsiste sis, inquam! Max: Quid ergo praecipis? Meg: Scin quod loco nomen, ubi iam figis pedem? A magno Alexandro urbs memoratur condita. Meg: Scopum attigisti. Filius Maxentius 5 Perge ... detestabilis] Sen. Thy. 23sq. Perge, detestabilis / umbra. – nectis moras] Sen. Herc.O. 10. 9–12] Octavia 21–23 poenasque quis et Tantali vincat sitim, / dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem / Ixionisque membra rapientem rotam. 7sq.] Sen. Thy. 1–4 Quis inferorum sede ab infausta extrahit ... quis male deorum Tantalo visas [al. vivas] domos / ostendit iterum. 19sq.] Sen. Thy. 67 siste, quo praeceps ruis?; Ov. met. 11,676 mane! quo te rapis? 21sq.] Sen. Thy. 70–72 Abire in atrum carceris liceat mei / cubile, liceat, si parum videor miser. 23sq.] Sen. Thy. 82sq. Quando continget mihi / effugere superos? 1–3] dact. hexam. 4] Quatern. iamb. Huc appulit Romam, habenas imperii Adeptus ex favore partim exercitus, Partim ex magiae disciplina, cui studet. Max: Doleo genuisse. Meg: Ut ergo Romae saeviit In Christianos, incita ut et hic saeviat Novumque persecutionum turbinem Genti nefandae moliatur! Max: Ego incitem? Scelus ego iubeam? Stabo et arcebo scelus, Pro quo coactus sum colere agros et gulam Laqueo mihi factus carnifex praecidere. O Christiani, quot cruciatus perfero Vos propter unos hic in atro Tartaro! O Christiani, vestram ego vitam insaniam Demens vocabam, et ecce legit filios Altissimus. Ergo a veritatis tramite Erravi, et incidens in tenebras extimas Intelligentiae lux mihi non splenduit. Meg: Iam sera poenitudo est, serae lachrimae, Pietasque sera, Maximiane! Filium In Christianos extimula Maxentium! Max: Ut poena crescat auctibus praeter modum Moremque? Supplicii satis heu miserrimo est. Meg: Vah, quae moratur nuperum Stygis incolam Relligio? Nescis legem Averni? Quo tibi Plures sodales aggregas, hoc gratior Es Belzebubo. Vade in aedes filii, Taedam piceatam conice, te patrem audiet, Iraque totum pectus inflammabitur In Christianos patre peior filius. Actum est, abunde sensit introitus tuos Domus, et nefando quassa contactu horruit. En, quis tumultus oritur? O factum bene, Te laudo Maximiane. Ad infernam specum Descende rursum assandus igne perpetim! Toties petisti regredi, nunc abnuis? Veni, Phlegetontis pabulum! Max: O coelum, o mare, O terra, quidquid uspiam est, miserescite! Vae vae miserrimo, in aeternitatem vae mihi! 45 incidens] incidas C. 56 patrem] patriem C. 60 nefando] nefanda C. 32] 551sq., A 66. 37 Stabo ... scelus] Sen. Thy. 95. 59f.] Sen. Thy. 103f. Sentit introitus tuos / domus et nefando tota contactu horruit. / Actum est abunde.