CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1570 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1570.

Nodus 1570 in documento reydax-i-epitome.xml


XXIII (1) Hiscè intrà Urentij angustias relictis ad Oënivallenses redeo, quorum sagaciores Castra hostium contemplati minorem famâ numerum asserebant. Rutulis nimirum pro more suo jactatione hyperbolicâ omnia semper in majus efferentibus, qui multa etiam auxiliarium Copiarum spe lactari se sinentes, omni superiores periculo fore credebant, nec inanem omninò auxilii exspectati spem fuisse. adventus subitariorum equitum cùm quatuor labaris comprobavit, quorum quaelibet turma rubri coloris tunicis induta, quadraginta milites continebat, quos interruptis vicibus, ac pedetentim quatuor ferè peditum millia, subsequebantur.

(2) Klischius intereà AEdiburgo imminere dicebatur, hostium vires aliò divertere jussus, aut laboranti Lotyri auxiliares Copias submittere. Verùm â proposito fucatis rationibus persuasus, aequè facilè destitit, ac ingloriè in confinibus Vabariae arma tractavit; Juvavium autem neutrarum partium conditiones amplectitur.

(3) Achillis verò ad imperium naves aliquot Vallesiae in procinctu stabant, in omnem nutum è portu soluturae; aliae etiam rotis impositae Pontopolim adducebantur, ut terrestri itinere curribus vehi possint, ad transnatandum lacum Urentium destinatae, undè plures iterum saucij redibant, quorum tres suprà centenos quà aegri, quà vulnerati secundo flumine Rosatium descensuri; hi uno omnes ore non modicâ suos clade in Urentij faucibus affici confirmabant; adeò ut non incongruè huc adaptari valeat, quod olim de Gallis memorabatur, tanti nempè ejusmodi dimicationes ad universi belli eventum momenti fuisse, ut Gallorum exercitus relictis trepidè castris in Tiburtem agrum: mox Campaniam transierat,Livius cap. 37. ut infrà patebit.