CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1544 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1544.

Nodus 1544 in documento reydax-i-epitome.xml


XXII (1) Jam Calendae Julii illucescebant, qui alterum diem Virgini Elisabetham visitanti Sacrum Achillis Urbem ingressui solemnem fore indicabant, qui proin sub vesperum circumfusa Aulicorum et Officialium multitudine Aulam subiit, supremo Ejus Campiductore Comite Carense ad Reguli Palatium; Nomophylace autem primò in domo sibi amicâ: posteà pro more ad Acygnios divertente,

(2) ad ingratum hostibus spectare fuit currus aliquot sauciis onustos ex monte Urentio advenientes; Hic ipse Urentius ille mons est, qui in geminos utrínque scopulos assurgit praerupto ac horribili praecipitio subjectóque lacu infamis, et seu ab ardente frigore, seu ab urente gelidóque ventu ita dictus, iter facientibus, perquam infestus; Hos inter transeundum erat, Obio-Rutulis, via caeteroquin satis latâ, nî eam minùs tutam imperviámque Rusticorum turmae reddidissent, â quibus subeuntes vel striatis fistulis, vel emissâ cùm glandibus Saxorum grandine é loco simul et vitâ submovebantur, cadaveribus in lacu suâ spontè contumulatis; Hanc viam superare hostes oportebat, si in Lotyris viscera penetrare cuperent, Danuomio Duci & Rutulorum in Magnâ Hesperiâ stratego se suásque vires juncturi, quamvis & saccus (id loco nomen) superesset, in quem si caeco impetu intrassent, ceu ferae in non praevîsa retia ruituri, luctari quidem cùm montibus, sed eluctari difficulter potuissent.