CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1501 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1501.

Nodus 1501 in documento reydax-i-epitome.xml


XXI (1) Addebat stimulos, novum hoc jugum excutere meditantibus superveniens ex Hesperiâ Magnâ nuntius, ad Lafinium Monadense caesis Rutulis locum in Latinorum potestatem iterùm receptum;

(2) accessit ad exacerbandos incolarum animos Obiorum simul et Rutulorum petulantia, qui in circumjecto Oënivallensium districtu ingenti Colonorum damno pabulum undíque prodigâ nimis, et audaciori falce messuerunt;

(3) Pontopoli intereà ter gemini Dycasterii assessoribus, ut plurimùm suis se Officiis abdicantibus; Nonnulli tamen, praecipuè quibus cura aerarii publici commissa fuerat, certo pacto et salvo anteriori juramento, se in administratione redituum porrò fideliter versaturos stipulatâ manu promittebant: quod ab Ipsis, et iis, qui â secretis erant, eum in finem consultò factum, ut ratiocinia et universa Chartophylacia in illorum potestate remanerent, et hostium manibus subducerentur, aliàs ingenti posterorum damno facilè distrahenda. Hoc tamen Ipsis postmodùm vitio versum ab iis, quibus volupe erat invenire, quod in aliis criminarentur, quò proprios errores faciliùs obvelarent: ecquid inde respublica detrimenti caepit? quid utilitatis provenerit, in propatulo est.