CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1439 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1439.

Nodus 1439 in documento reydax-i-epitome.xml


XIX (1) Incredibile dictu est, quanto in silentio, & sinistrorum eventuum metu, ac mutuâ inter se diffidentiâ tunc temporis Pontopolis versaretur, adeò enim â naturâ comparatum est, ut quod futurum timor malum animo objicit, veluti jam praesens oculis obversetur;

(2) Nonnulli tutiores lares quaerebant, ad interiora Provinciae, et possessiones suas se subducentes, parùm de Publico solliciti; aliis idem meditantibus defuêre media, aut obstetêre Rusticorum turbae, fugitivos non tantùm repellentes, sed & bonis, quae secum ferebant, praedonum more exuentes.