CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 13675 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/13675.

Nodus 13675 in documento anonymus-helicon.xml


I Quod dudum desiderabat Hungaria, tamdiu sperabat Bohemia, avidissime suspirabat Austria, iam pridem exspectabat Silesia, numquam non exoptabat Styria, continuo ingeminabat Carinthia, sana ardentissime precabatur, Lunatica vero cane peius et angue aversabatur Dalmatia, observabat vigilanter Burgundia, identidem a Deo T. O. M. enixe flagitabat Tyrolis, etsi fors dignitate minima, nequaquam tamen suo in te, o regina, affectu ultima, quod sacrum Romanum imperium et Christianitas universa unanimi semper eoque ardentissimo expetebat voto, hostes vero malique omnes, veluti certissimum exitii sui terminum, constanter pertimescebant, regiarum nuptiarum tempus exoptatissimum aureis illustrissimi Phoebi quadrigis mundo inferendum, iam iam instare per vicos et pagos, urbes et compita, provincias et regna, Europam totam nec non et reliqui orbis partes potissimas in omnium ore et cum tenerrimo animorum motu certissima

Fama volat pigrumque manu seponere pedum pedum, -i.: Hirtenstab, bei Vergil jedoch kurzes e! iussus Apollo putres et iamiam fidibus orbas cum plectris repetit citharas artemque priorem. Iamque minus promptos desuetum cogit in usum Parnassi praeses digitos falluntque petitae non raro chordae. Media nunc haeret in oda principium repetens. Reliquum pertexere nescit. Iam primum advertens, quantum desueverit usus pastores inter, ruri indignatur et agnis. „Pascua proh!“ ait et coram Cyllenius adstans abrumpit subito necdum perfecta loquentis verba refertque Deus mendax non falsa stupenti nuntia post paucos his montibus adfore soles reginam Wilhellminam et iam proxime abesse. Obstupuit subito adventu tantae hospitis et, quid redderet, ignorans „Quid sic, fur subdole, nostris obstrepis importune sonis?“ prorumpit Apollo. „I potius Musasque voca plaususque parare et citharas reparare suas fac nomine nostro praecipe pernicesque ad me contendere gressus!“ Has facie ridenti excepit Apollinis iras Maia natus eique nihil turbatus in istas respondit voces: „Tantum ne furta revolve pristina continuoque lubens praestabo cupitum, o pater, obsequium. Accipient tua iussa sorores, si tamen ulla meis praesumat credere dictis.“ Haec ubi dicta dedit, veluti si Protheus alter continuo cultus alios mentitus, et ora, inde volans Helicona petit iussasque sorores advocat, excipiant ut coram iussa parentis. Delius interea secum diversa volutans pectore sollicito, curis ingentibus haesit implicitus partesque animum distraxit in omnes. Nunc quibus excipiat venientem plausibus orbis Romani dominam, nunc qualia carmina Musas accinere, et qualem variis inflectere metris materiam placeat, nunc quo sermone canendum. Nunc hi, nunc illi ac alii sub pectore sensus surgunt, quaeque prius veluti selecta placebant plausibus, inde iterum spernit, fastidit, omittit consiliique inopem vastissima copia fecit. Iamque noveni adsunt deserti Heliconis olores, Musarum chorus explorans, quae sit praestanda voluntas, quod Phoebi imperium ad Pindum custode relicto Pegaso, at excubiis pariter fugit ille relictis et sequitur Musas vestigia nota premendo. Quas ubi conspexit pater, indignatio vultum ante alacrem perturbat carminaque interrumpit.