CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1305 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1305.

Nodus 1305 in documento reydax-i-epitome.xml


XVII (1) Quam obliquo haec lumine Lotyrenses spectârint, satiùs est cogitare, quàm scribere, cui enim non doleat hostem in gremio videre, quem in angustis faucibus et aditu nec pugna, nec arma examinârunt,

(2) quid ad haec binae insuperabiles bello Arces? et non situ tantùm et arte munitae, sed et rerum omnium copia multos in menses suffecturâ instructae? aut meliùs dixerim, quid ad haec Propugnatores? quorum fidei, et custodiae concreditae fuerant? aut demùm quid ad haec Illorum Promotores? qui homines arcium gubernio praefecerant, qui saniorum Judicio ejusmodi muniis impares eránt, adeò ut eventus comprobârit, verum esse, quod pridem Cominaeus Lib. 6. c. 4. monuit, lethale rei publicae signum censeri, ubi nulla selectûs idoneorum Officialium cura: e contrà Neronis etiam dominatus ex eo laudabatur, quod Corbulonem militae praeposuerit, et videretur NB. Virtutibus locus patefactusTacit. Lib. 13. annal.

(3) Muros hostis habet! Lotyris audis? Audis! imò vides! tuo fovésque In sinu, Patriae malum perenne; Quales Marspiter et furens flagello Mavortis soror excitat furores? Nam terror, timor, agmen et pravorum Succedit genus improbum, trahítque Currum Numinis ira Martialis. Faxint sydera! gemmeâ ut quadrigâ, Nostras aurea pax revisat oras!