CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 11609 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/11609.

Nodus 11609 in documento pontanus-j-ludus.xml


Prologus Poeta dum nuper aliam in provinciam Ex hac se transfert ob certum negotium Invenit maius quam cupiverat ocium. Quod cum frustra perire non posset pati Nec tamen insperata agitatum molestia Ad curas animum graviores adiungere, Suum quo sibi casum leviorem redderet Et paulo aerumnam consolaretur suam, Duxit ludendum, magnos imitatus viros. Fabellam cudit sane iucundissimam, Faecundam risus et multo sale gravidam. Cachinnos autem vobis liquit liberos: Eos si addideritis, nihil ait abfore Quin gaudeatis gaudium effusissimum. Nam is demum est laetus qui cachinnis plus valet. Comoediam porro haud vult aut tragoediam Vocari quam commentus est fabellulam Aequis de caussis, ast lusum dici autumat. Agemus ludum et vos ludum spectabitis Cuius dum argumentum refero verbis tribus Facite vos auritos probe, et soli mihi Mentem os oculos et frontem et nasum intendite! Adolescentes duo, Typtomenus et Flagrio, Perosi litteras, hic Graecas, alter Italas, Conditionem detestantur miserrimam, Suae libertatis uterque invenit modum. Vitae coeunt societatem ac rerum omnium Cum de improviso fabulantes opprimens Didascalus coronat utrunque fustibus. Quid illi contra? Haud quaquam sese deserunt, Magistrum dant in terram, pugnos ingerunt, Et tanquam incudem alternis tundunt ictibus, Veteres prolixe vindicant iniurias. Romaeus et Hellenius ferunt opem Iacenti quos praeceptor ambos diligit Ob diligentiam. Hi percussores duos Accusant iudici, vestigat sedulo, Inventos protrahit, rapit in custodiam. Illi quasi re praeclare gesta nihil pavent Quin factum summae gloriae sibi deputant, Loquuntur intrepide, eos lictor verberat Et hunc et alium tractans ut nomen sonat. Multus inerit in hac fabula iocus et lepor. Adeste, audite! Nunc iam crepuit ostium A Flagrione. Eccum venit ut nugas serat.