CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 11321 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/11321.

Nodus 11321 in documento putsch-c-brevis.xml


VII

Atque haec ferè sunt, Serenissime Princeps, quae tanta temporis brevitate ut clementissimo tuo iussu et voluntatui pro viribus satisfacerem raptim omni verborum mundicie atque elegantia procul relegata, ex plerisque meis Collectaneis Tirolensibus colligere potui, Celsitudinem Tuam summopere obsecrans, ut studium illud meum (propriis sumptibus non sine gravi patrimonii dispendio hactenus septimum annum continuatum laboriosumque) in illustrandis Patriae nostrae Tirolensis monumentis, clementissimo animo complectatur, promovere dignetur, meque sibi humilem clientulum quàm commendatissimum esse sinat. Serenissima Celsitudo Tua foelicissimè valeat, donet et imperio Princeps fortissimè, pariterque religiosissimè tempora longa tuo ille rerum omnium arbiter, qui trinus et unus est. Amen.