CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 11057 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/11057.

Nodus 11057 in documento putsch-c-brevis.xml


III

(1) Urbs ergò Tridentina ab Episcopis in fide Christi sustentata, ab ipsis autem Imperatoribus saeculariter gubernata ad tempora usque Attilae immanissimi, pariterque saevissimi Hunnorum Tyranni in summa nominis celebritate perseveravit. At Attila (qui se metum orbis, flagellum Dei nuncupare non erubuit) crudelissimè per totam ferè Europam saeviente, et haec Urbs unà cum compluribus alijs funditus excisa atque devastata est, atque in ruinis per annos ferè sexaginta plus minus comminuta iacuit:

(2) donec illam Theodericus Gothorum in Italia Rex, Imperatoris Caesaris Flavij Anastasij Augusti in Occidente Locum tenens, subita Bavarorum ferocissimarum, ùt ipse ait, gentium in Italiam irruptione commotus, a fundamentis erigi curavit, novisque ijsdemque validissimis moenibus adversus exterorum vim cinxit et communuit. Factum est autem hoc anno Christi DXV. Divi Vigilio Ecclesiae Tridentinae praesidente.

(3) Extat apud M. Aurelium Cassiodorum Theoderici Gothorum in Italia Regis Cancellarium Variarum Libro quinto Theoderici Regis edictum, quo voluit, Feltrinos, et homines etiam Religiosos ad condendam Tridentinorum Urbem convenire. Gothorum igitur in Italia Reges Tridentinam civitatem per aliquot annos vice Imperatorum Constantinopolitanorum sub sua potestate habuerunt, Episcopis eius Loci nihil negocij ipsis in re saeculari facessentibus.