CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 1031 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/1031.

Nodus 1031 in documento reydax-i-epitome.xml


XIII (1) Haec dum geruntur, rusticana plebs, adlectâ in Societatem itineris Civium, et Sclopetariorum manu, ad designata propugnacula abire recusat, nisi indies exsolutâ mercede, solitum mili[27]tibus stipendium multùm excedente, acceptâ verò pecunia popinas, non castra petebant, pulvere insuper nitrato vanis explosionibus consumpto; et si umquàm aliàs hoc certè tempore comprobatum est, quod Tacitus olim asseruit, quod vulgus impetu non ratione ducatur: utpotè verbis ferox: impigrae linguae: judicij temerarij: atque animi ignavi.

(2) Pontopoli nihilominùs intereà omnis generis arma, et plura tormenta bellica, nec non nummi, aliaque ad validiorem defensam conducentia, et quicquid ab iis desiderabatur, quibus custodia locorum commissa fuerat, submittebantur, ablegatis etiam diversis é gremio cùm plenâ potestate Consiliariis, qui ubique locorum disponerent, quae è re praesenti esse viderentur;

(3) Tandem delectus ex Oënivallensium Colonorum numero plebejus miles Rotamontium propé delatus est, quibus ingens temerè concurrentium Rusticorum multitudo se adjunxit, dignum prorsùs oculis spectaculum; videre siquidem erat, partem fistulis rotatis, sclopetis fune incendiario necdum animatis, securibus, hastis, bipennibus, lanceis, dolabris, ligonibus armatam: partem furcis fornacariis: clavis muricatis, sudibusque praeustis, mergis, ac stipitibus formidabilem incedere, aliaque gestare arma, quae vel ex antiquario, aut ex obsoleto Gigantum olim cùm Jove praeliantium armamentario eruta, vel trisaeculari rubigine nobilitata, sors, furor, aut tumultus ministrabat, Rotamontii fortitudinis suae in tuendâ Urbe, & Arce specimen daturis; undique resonabat laetum celeusma, seu vociferatio, Tytiro ad nuptias eunti usitata; rudera posteà â pontibus remota, quibus, ubi necessitas exigeret, faciliùs sublatis, hostilis impetus arceri posset, quem in finem trabes etiam versatiles structae: Civibus ad portae Urbis custodiam in statione collocatis.