CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 999903 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/999903.

Nodus 999903 in documento djurdjev-i-poe.xml


CXLVI. PARAPHRASIS I. EXTEMPORANEA IN EPIGR. MARTIALIS Virgo, meae quondam solamen dulce iuventae, Cuius vox poterat candentes vincere cygnos Maeandri in ripis iam iam sua fata videntis, Cuius mollitiem gravidae pecuaria Parmae Invideant et cui posset livere Galaesus, Cuius splendorem conchae et foecunda Lucrini Ostrea et aequoreis referunt conchylia Baiis. Candor erat, qualem dives collaudet Erythra Et sua divitibus pingat simulacra lapillis: Tu poteras superare gregis, quem lavit Hydaspes, Dentem et non tactas glacies lateque profusas Bistonidum per prata nives, tu lilia prima Et matutinum poteras superare ligustrum. Quod coma Theutonicae nodo religata iuventae Hispanique greges atque auri lumina gestant, Vincebas formosa comis. Attica mella tuis late diffusa labellis Fragrabant floresque almique rosaria Paesti Succinaque, admotum sed quae sensere calorem. Prae specie, mea virgo, tua pallebat amoeni Caudaque pavonis, longos quoque viva per annos Panchaei laus orbis avis mollisque........ Pulchra tibi elata texens umbracula cauda.