CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 998187 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/998187.

Nodus 998187 in documento djurdjev-i-poe.xml


CXXXI. DE SANGUINE DIVI IOANNIS BAPTISTAE LIQUESCENTE AD VERBA EVANGELII DE EIUS MARTYRIO AD MICHAELEM MONDEGAIUM EX SOCIETATE IESU, QUO GRATIOSISSIMO AUCTORE, CUM NEAPOLI DEGEREM, MIRACULUM VIDI. ODE At nunc sub Orco ducis infames choros Toto retorta Ixione Ciesque saltus praecinente Cerbero Per matris ora et patrui, Materna pellex, matre turpi turpior, Solimea mima, quae vagi Pedis tulisti nobile in pretium caput. Vidi ipse, cum nomen tuum Operatus aris mysta et ingentem sonat Necem Ioannis, protinus Nemesis rubentem vindici Lemno manum Sacris verendis admovet, Ut inquieto fervet in vitro cruor. Vidi ipse, vidi, credite, In ima tractus mille per decempedas, Tunc fragmen in te Sysiphum Avemque Tytion, vasa Danaidas truces Ditemque sese impingere. Horreo quod ultra est! Quas tibi grates agam, Quo tanta conspexi duce, O Mondegai, quem meo raptum Adriae Syrenis in superbiam Quassans Idumen fronte sincerus sacra Maroque iunxit tertium. Amere semper, opto, semper augeas Annos decusque meque ames.