CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 997960 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/997960.

Nodus 997960 in documento djurdjev-i-poe.xml


CXXVIII. IN QUODAM POETICO SIMPOSIO OTIOSORUM RAGUSII AUCTOR PROPOSUIT LINGUAM SALITAM. EPIGRAMMA 80. Munera parva dabo, sed non spernenda poetis, Namque est pro merito muneris ipse sapor. Ergo Tribuniacae scitissima lingua iuvencae Audeat ad vestras pergere missa dapes. Hanc mihi praecipitis potam torrente Trebinnae Obtulit e celeri Dardanus hospes equo. Illa Craiovichii pinguem de sanguine Marci Nemanidumque rogis saepe totondit humum. Talibus aucta epulis, tali generosa sagina Par quoque Apollineis dentibus esse potest. Horrescit, fateor, fumo squallente, sed intus Coccina sub nigro cortice massa latet, Quam rosa non vincit, rosei non flamma pyropi, Non crocus et triplicem vellera passa Tyrum. Iamque apio conspersa viret visuque vel ipso Pieriam potis est sollicitare sitim. Nec timeo, vestro quam sit placitura palato Illa, licet paucis nunc bona lingua placet, Nam sapidis sapiet: certe experientur edendo Multorum dentes non tetigisse parem.