CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 997338 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/997338.

Nodus 997338 in documento djurdjev-i-poe.xml


CXVI. IN GRILLUM DALMATAM ITALIZANTEM EPIGRAMMA 68. Italus esse cupis, non es sed Dalmata, Grille, Voce, animo, curis, gestibus, ore, gradu. Halas barbariem, latras quoque monstra loquendo, Qualia non Itali scurra coquusque Numae. Sudas culta loqui: quae dicas mense Decembri, Incipis a primo vere parare miser. Hoc tamen inde refers, valeant ut spargere tynnum Et porcina tui terga salire sales. Frustra luxuries volitat tibi crispa comarum Atque Hispana tuas vestit aluta manus, Si cadit in nasum cirrus, nec gnara moneri Torpet ad ornatus saxea dextra novos. Quid iuvat incessum modulari et tendere varos (Mollius ut subeant) alterutrinque pedes, Si caput atque nates digito scabis asper eodem, Unguis et atrita plenus ab aure redit? O Venere invita prognate, quid ardua poscis Quidve reluctantem pruris in Italiam? Cur te ipsum et patriam dediscere, Grille, laboras, Dum stulto satis est, si queat esse suus?