CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 997220 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/997220.

Nodus 997220 in documento djurdjev-i-poe.xml


CXIV. IN LYCORIM NAEVIS ASCITITIIS COMPTAM EPIGRAMMA 66. Cessit in ornatum vitium quoque: naevus amatur, Et variat molles sectilis umbra genas. Crede mihi, his maculis auges tua probra, Lycori, Et sequitur similes consona fama notas. Nec satis est, Veneta quod pixide forma trahatur Vernet et Hispano murice picta cutis, Ni discant rigidae tibi luxuriare tenebrae, Et fuscae in picto Cyclades ore natent. Infelix species atris damnata sigillis, Cuius in aspectu cultus et horror idem est, Non me, sed caeco de littore Ditis amantem Et ferrugineo de Phlegetonte petas. Quae trahat ad sese maculis gena sordida nigris, Non mea, sed furvi labra Charontis habet.