CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 993389 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/993389.

Nodus 993389 in documento djurdjev-i-poe.xml


XCI. VOTA ORBIS TERRARUM AD NASCITURUM DOMINUM ELEGIA Legem vota petunt, sed legem vota recusant, Quae movet a nulla lege retentus amor. Saepe pudor magni voti puduisse voventem, Summaque pars laudis poscere summa fuit. Magna petam, fateor, veniam da magna petenti, Nam petere a magnis non nisi magna decet. Te volo, promissae spes o pretiumque salutis, Te volo, quo nullum munere maius habes. Nec meritis fretus posco, nisi noscere sese Immeritum meriti quis putet esse loco. Ante alios meritum, magnum tamen ante datorem Semper pro merito nil meruisse fuit. Sum miser, hoc meritum est; pietas tua namque iacebit, Si nusquam miseri, qui releventur, erunt. Ut nosti miseros, miseros cuni faenore ditas, Sic miser ut noscar, sic miser esse velim. Sum miser atque in me pietas non sola moveri, Sed fera barbaries saevitiesque potest. Aspice, quam doleam dirae sub pondere sortis; Culpa dolorque simul, sed mage culpa dolet. O quam me veteris premit inclementia pomi, Quam toto regnat perfidus orbe Pater! Flammatae Eumenides Ereboque emissa patenti Insedere meum pallida monstra diem. Hei mihi, sanguineo Themis imminet alta flagello, Quodque in me feriat, nil nisi vulnus habet. Ludunt mille mihi super ora trementia pestes Agminaque in luctus ingeniosa meos. Mors, quae in supplicium primo de crimine fluxit, Non est poena mei, sed medicina mali. Nec pueris pax est, puerorum corpora miscet Sacrilega Lachesis sanguinolenta manu. Stant cunae in feretris, lucem aspexisse timendum, Causa est, cur subeas funera, posse mori. Tu tamen, o nostris toties pulsate querelis, Cuius corde viget, regnat in ore salus, O ades et foveas, veluti de nube solutus Permulcet calidam roscidus imber humum. Sunt pro te resoni, mea sunt suspiria venti, Sunt frontis nebulae tristis imago meae. Cerne maris fluctus et dic: Ea signa doloris, Has pro me lacrymas anxius orbis agit. Quas nutrit nostro praecox Zephyritis in anno, Crescere in ardentes dic mea vota rosas. Te spectando vocant florentes veris ocelli, Quos aperit tenera daedala Flora manu. Te folia in silvis molles imitantia linguas, Te fluvii et placidae dulce loquuntur aquae. O mea lux, propera tandem, quae saepe petenti, Dulcius ut possit te reperire, lates. Si te amo, non temere est; tu nos absolvis et aufers Nomina tu studiis invidiosa meis. Nam si tantus amas mortalia, ten ego contra Non redamem? Iustum me tua flamma facit.