CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 992733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/992733.

Nodus 992733 in documento djurdjev-i-poe.xml


XC. MELANIONIS IN PULVEREM TORMENTARIUM METAMORPHOSIS Conticuit Numitor, cui proximus incipit Alcon: »Quae poscunt nimium nostrae conamina mentis, Sunt suspecta Iovi; perit ut rubigine ferrum Ex sese natis humana industria damnis. Haec aurum reperit, luxus tamen extitit inde Et luxus Bellona sequax. Haec repperit arma, Queis perit, haec Dryadum thalamos latebrasque ferarum In mare deductas velis armavit in Austros Et placuit tanta arte sibi, sed naufraga magnis Cladibus ignotos iussit clarescere fluctus. Exemplum in promptu est, quo testis opimior alter Haud poterit curas hominum nimiumque sagacem Certius apposito mentem damnare periclo. Forte etiam vestras (socii) vetus attigit aures Melanion: nempe est populis notissimus illis, Quos vaga Parrhasii superincubat orbita currus. Huic pater, algentes qui permeat amne Sicambros, Albis erat, genitrix Dryadum pulcherrima Nice. Quae compressa deo: »Da natum, praemia raptae Virginitatis«, ait, »da pignora certa, marite!« Quem vovit, datus est et matris lumina vultu Perspicuumque patrem solerti mente ferebat. Ergo ubi iam firmos virtus adolevit in annos, Indignans aetate tegi, iam multus in omni Lingua Melanion, et centum mobilis alis Fama ferens illum studiisque animoque repostas Naturae latebras scrutatum et cernere nudam In thalamis potuisse suis. Quae fata locorum, Unde aestus pelago, cur fulmina rauca sequantur Taigeten Hyadasque, Noti quo limite currat Exercens inferna vigor, quo sydera vultu Educant varios non uno in pectore mores, Ille docet populos, quos dives Renus et Ister, Quos Mosa et levibus crinitus Volga sagittis Vistillusque lavant, qui pascua pinguis inerrant Erciniae et latum facturi ad culmina callem Carpatiam solida glaciem secuere bipenni. Cura premit curam, maioraque semper anhelat Et nescit mens nostra modum. Semotus in antro, Dum necat orta dies, moriens dum suscitat astra, Ille iterat secum, quantae conamine curae, Quo nisu Lachesin herbis instructus et arte Aeternas adigat cum stamine scindere leges Et Mortem propria arma pati, ne decolor ultra Indeploratum regnet Libitina per orbem. Attonuit Parcas ausus, dominaeque sibique Et regnis timuere suis; nec crescere damnum Passa mora Clotho verbisque et fronte dolosa Melaniona petit: »Mecum, doctissime, mecum, Quo tua te virtus, quo te sapientia poscit Et fatum sapientis amans. Penetralia Fauni Atque immortales caeca sub rupe Napeas Graminaque et segetes, queis augent saecula Nymphae, Conspexi tremuique videns. Iam perge, repertum est, Quo tibi mortalem liceat non esse reperto.« Dixit et ignotam deceptum ducit in arcem. Qua sese in sese condit penitusque recedens Hercinia agglomerat noctem, quam plurima nutrit Taxus et horrifica pendentes rupe cupressi, Antrum imane patet: pallens haec ostia lethum, Has novit Libitina fores, hinc sceptra per omnes Extendit terras totamque ingentibus aequat Naturam imperiis, hinc lethifer halitus afflat Teutonas et belli caedisque inspirat amorem. Postquam introgressi, tandem patuere cruentae Parcarum insidiae. Novit tandem atria nunquam Cognita viventi: vellet rediisse, sed obstant Iura deum, clausosque gemit post terga recursus. Sic, ubi Rachusius geminas interfluit arces Portus et artifici sinuat sua brachia luna, Concussi innumero fervescunt mugile fluctus, Quem dapium deduxit amor, piscator at illum Russeus et prohibet maculosa indago reverti, Conclusumque, suae dum querit pabula vitae, Compellit dominas moriendo tingere lances. Regia mortis erat nec nubibus atra nec umbris, Dives luce sua, qua nil manifestius usquam est, Lumine quam clauso sentire et cernere possis. Noctem mille rogi raptaeque ardentibus olim Inferiis domuere faces. Stillantia tabo Tela locum torvaeque lues Furiaeque coronant Et centum causae exitii: dolor, ambitus, cura, Immodicaeque dapes et sparsi sanguine nummi Et medicae tormenta manus. Simulacra vagantur Nuda necis totidem, quot messibus Appulus albet, Quot saxa Illyricos conspergunt aspora fines. Quin etiam tot dira inter portenta sedebant Euriale et Glycere Phillisque, Amarillis et Aegle Et malum Galatea gerens, quibus horrida pestis Rosa genas, pallens macie, vix ossibus herens Excubat et Gallam se gestu habituque fatetur: Anne ultra illecebras cognataque gaudia letho, Anne ultra, o miseri quidquam speretis amantes? Sed dum tanta videt, potuit si tanta videre Iam non ipse suus, properantes agmine facto Triste satellitium, Pallor gravis, anxius Horror Theutona corripiunt longoque ululante tumultu Iratae sistunt Libitinae ante ora trementem. Illa excelsa sedet, ceu nostro flente senatu Cum premit exanimis feralia pegmata Princeps. Et tunc maiorem sua fecerat ira gravique Spumantes ex ore minae: »Morere, improbe«, clamat, »Et tecum populi; cui per mea damna volebas Prodesse, ingentem quatiant tua funera mundum. Non simplex vulnus, non una est victima, laesae Quae possit satis esse neci: voluisse, peracta est Culpa tibi, gentesque, tuos exempla per ausus Quae poterant sumpsisse, luent. Ten volvere tantum In mea sceptra nefas? Tune, o teterrime, laesa Maiestate reus, quam quidquid in orbe timetur Pertimuisse solet, quam regia sceptra ducumque Laurigeri fasces, quam Doris et igneus ether, Et quicquid natum est dominam moriendo salutant? Hunc age, lictores, liquidis immergite flammis Deque illo, quidquid post flammam et fata supersit, Ad me ferte citi!« Necdum sua clauserat ora, At iuvenis rapidos mersus crepitabat in ignes. Iam pira materiem membrorum elementaque nigri Corporis et iunctum caeca compage vigorem Segregat. Humanos quaecumque aptantur in artus, In partes abiere suas: nitrosus in imo Stat cinis, et succo levibusque exhausta medullis Ossa tenet carbo, sulphur per cuncta vagatum Ardet adhuc, quod ne volucres vanescat in auras, Fonte superfuso celeres pressere ministri. Rapta rogo (heu nostrae quantum nocitura saluti) Massa datur dominae, quae nigra coagula passi Congeriemque viri teretes nudata lacertos Versat et exiguos tandem conformat in orbes. Talia, cum longo pallet maturus ab aestu, Semina per valles spargit amaranthus apricas. Mox e ferali confusae cladis acervo, Quem superincumbens cubitoque innixa premebat, Os legit et, famam si longa haud obruit aetas Confuditque situ, fertur metuenda fuisse Tibia Salmonei, qui ficto fulmine quondam Terruerat Danaos vero periturus ab ictu. Vertebrae abscindit convexa et perpete ductu Pervia claustra novo constipans pulvere farcit. His postquam ad calcem tenui fidit ore foramen, Ingerit ungue terens caecae nova semina flammae Nigrantesque atomos, spirantemque admovet ignem. Admoto emicuit fulgur prius, inde sonorum Infremuit tonitru, fremituque immugiit ether, Dum terret Furias, dum fulminat osse cavato Melanion cogitque chaos resilire sepultum Et nigra funerei reboare silentia regni. Ut satis enituit, quanta experientia parvis Insit pulveribus, Libitina: »Huc, Ultio«, dixit, »Huc, Bellum, properate gradus perque Arctica primum Littora, per reliquas modico post tempore gentes Spargite conclusam tam saevo in pulvere pestem. Quas hinc exuvias referam! quae nomina! Quanta Mole ferar! Iam fata ducum, iam rura cruentis Strata cadaveribus, gemitusque exemplaque Troiae, Regnorum cineres et sceptra ardentia cerno.« Haec ait et clades plausit sua iussa secutas.