CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 991030 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/991030.

Nodus 991030 in documento djurdjev-i-poe.xml


LXX. PARAPHRASIS IN ODEM 9. LIBRI 4. HORATII Non sane moriar, Lolli, Parcisque licere In nostrum nil crede decus: mea Musa perennis Elisio quidquam refugit debere tyranno. Carmina Romuleo vivent illesa theatro, Quae quondam e Danao ceu sacram littore mercem Deduxi in Latium, resono quae gurgite praeceps Aufidus Adriaco properat narrare parenti. Quamquam ego, quem Graio novus alite provehit ardor, Non sperem Ausonios transcendere laude poetas, Non ideo mea plectra iacent, non omne labori Eripiet pretium vatique illudet Apollo. Nam si Meoniae venerabilis aura Camenae Dulichiamque manum turbantesque agmina Teucros In nubes caelumque tulit, non lumine tanto Perculsum Stygiae celabunt Pindaron umbrae. Vivit adhuc Coae dulcis solertia Musae Alceusque, potens regum pavor, integer aevi Mirantum super ora volat. Nihil audet Homerus Laude sua, duris nihil invida morsibus aetas In Siculae monumenta lyrae divinaque magni Carmina Stesichori. Thei chelis aurea vatis Spirat adhuc Charites, spirat quoque Lesbia totum Idalium fidibus totamque Amatunta virago. Discite: Non tunicae multo de Gange rigentes, Non solam pueri tetigit coma flexa Lacenam Et niveum cervicis ebur, non sola coruscos Mirata est comites classemque et transtra superbi Pondere opum Priami largoque gementia luxu. Quin etiam adducto non primus spicula Teucer Direxit nervo et calidae conamine dextrae Emissa Illiacas perterruit abiete turres. Saepe fuit sceptrum Assaraci fortunaque Troiae Barbarica tentata manu, fera bella Scamander Non semel erubuit, forte et generosiar alter Caedibus auxit aquas rapidi Simoentis Achilles. Secum olim rapuit totam in certamina Creten Lictius Idomeneus, multorum septus ab armis Divisit laudem, nec Pergama subruit uno Contentus Stenelo. Quae quondam nomina regum Pro natis pugnasse reor! Qui sanguine terram Pro patria tinxere duces! Quam plurimus ultor Coniugis! Haud solum Mavortius Hector amavit Astianacta suum, patriaeque sacrata saluti Vulnera Deiphobi Phrygiae luxere maritae. Ante et Priamidas fortemque Agamemnona multi Armorum immodici, durae quoque fulmine dextrae Aequales nituere deis, tamen omnis in illis Laus perit et nullo decorantur funera luctu, Quod spreti Musis nostroque favore carentes Pallida Lethei isubiere silentia mundi. Non multum a magnis obscena ignavia rebus, Otia non multum pulchra a virtute recedunt, Si virtus lateat mersique herois in aevum Indeploratas velent oblivia lauros. At mihi ne placidi pateant penetralia Pindi, At Phoebus rapiat mihi laurea serta, meisque Cantibus Aonie nolit praeire sub antro, Si te noster amor, si te mea plectra silebunt, Teque sub Elisia, Lolli, inarcescere sylva Ingratus timidusve sinam. Iam carmen ab ore Luctatur, subito livescit barbiton auro Inque tuas laudes nullo tangente resultat. O studiis animoque potens et firmior omni Iudice, quem trepidi quondam sensere Quirites, Non tua sors hilaris, non turbine corda maligno Corrumpit fortuna furens, inque omnibus idem Parque tibi censeris et irrevocabilis ulli A recto puroque gradu; tu fraudis avarae Censor et haud populis uno metuendus in anno Dictator consulque tui, cui pulchra curulem Gloria et ingenuos gestat sapientia fasces. O quoties mota plausit tibi cernuus urna Pompilius Curiusque senex, dum cernit uterque Te formidato removentem munera vultu Vallantemque sacrum stabili terrore tribunal. Iure beatus erit, cui non manus impia largas Per thalamos congessit opes. Felicior ille est Censendus, quisquis multo spectabilis auro Divitiisque fluens tantis in sumptibus uti Lege potest, qui pauperiem casusque sinistros Quique valet praedura pati, cui turpius ipsa est Morte scelus, qui grande caput subeunte periclo Devovet in dubiam patriae populique salutem.