CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 989010 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/989010.

Nodus 989010 in documento djurdjev-i-poe.xml


LXII. VOTA APRILIS ELEGIA Caelituum genitor, certi qui temporis expers Circumagis stabili tempora certa manu, Magna petam, at merito, fateor, malefisus in ullo, Ipse pius meriti sis, rogo, summa mei, Non tamen ut domita Liber mihi perlitus uva Tingat Echionio pinguia rura lacu, Non mihi congestis cellas ut rumpat aristis Turgidaque ut nostro regnet in orbe Ceres. Stet vigor Autumno, maiestas cana Decembri, Aestati pictis spicea serta comis. Nil horum (neque enim tanti mortalia) posco, Cunctaque se sola sors mea dives habet. Quaeque ea sit, donum puto grande, quod ipse dedisti, Magnaque pars pretii est sic placuisse tibi. Quidquid id est, maiora petam, mensura pudoris Culpa est, non habeat si pudor iste locum. Sit laus in reliquis pudibunda modestia votis, Sit laus in nostris non habuisse modum. Fac, ut, magne puer, nostris oriaris in ulnis, Saepe tibi, nobis exoriture semel. En, quo te levius foveat, iam gratia veris Instaurat nitidos ad mea vota dies. Iam mihi ver sudo proludit in ethere, vernis Lusibus alludunt caerula, terra, polus. Te spectando vocant quotquot sunt veris ocelli, Quos aperit tenera daedala Flora manu. Te folia in silvis molles imitantia linguas, Te vocat ex humili gramine prona Ceres. Te fluvius longa glacie resolutus et haustis De nivibus resonae dulce loquuntur aquae. Te petit amplecti protendens brachia lucus, Teque salutatum cominus optat avis. Te vaga, quae tremulo late natat aura sereno, Advocat, inque istis omnibus unus ego. Solus ego voco te foliis et floribus instans, Haud avis, haud fluvius, te voco solus ego. Quas nutrit nostro praecox Zephyritis in agro, Crescere in ardentes duc mea vota rosas. Quos cantus agitant volucres, ego solus in illis »Eia age, ne cessa«, dico, »favensque veni!« Forsitan imbrifera contractus fronte December Et tibi nascenti nuda placebit hyems. Proh dolor! Ah tibi parce, precor, mihi parce, nec urat Heu nimis egelidus membra tenella rigor. Et potero nostri spectare e cardine mundi, Cum tua Parrhasium corpora verber aget, Nec lacrymas tota profundam Pleiade et orbi Deucalioneas non minitabor aquas? An cunas Nemeo placet obiectare leoni Et primum aestivo ducere ab axe diem, Sydera cum rabido latratu terret et igne Acer anhelantes Sirius urget agros? Et poteris miseris iactare incendia terris Et delere animas, quas reparare venis? Namque tuo Titan captus geminaret ab ore, Vincere queis posset vel Phaetontha, faces. Tunc duplici flamma, tunc icta Hiperione tanto Corrueret proprio terra sepulta rogo. Autumno non certa fides, cognatus iniquae Est hyemi, hanc Getico ducit ab usque polo. Ianus tristis, iners Maius, sunt turbida nimbis Februa, cum nato Iulius igne rubet, Martius horrentes praefert vel nomine pugnas, Pauper opum terrae Iunius esse solet, Septimus octavo certat, qui fedior exstet, Dum madet obsceno vilis uterque mero. Ultima fert Boream Phoebe, quam nona minatur, Haec anni senium dicitur, illa lues. Ast ego sum veris genitor terraeque maritus; Illa suas circum me duce fundit opes. Servo tibi toto modicata crepundia Paesto, Net tibi fasciolas provida terra leves. Riseris, arridebit ager, mons, flumina, lucus, Osculaque in risum solvet odora cohors. Basia cum Matrem posces, ego sedulus ultro Mittam, quae teneras basiet aura genas. Cumque gemente gemam tergamque dolore dolorem Lacrymulasque tuas rore cadente sequar. Luseris, alludent hedi puraeque bidentes, Quas foveo et quarum nuncupor ipse parens. Gestieris, damae salient et matre relicta Gestiet ad teneros lactea cerva pedes. Hinnuleusque fugax agilique lepusculus armo, Non vulpes astu, non aper ungue potens, O quam dulce tibi plaudent, sobolesque ferarum Exiliet tenerum grex tener ante Deum. Has gestu risuque petes, has porriget ad te Tractandas digitis mollibus alma Parens. Hae pronae subdentur, eritque altissima merces Officii dominam lambere posse manum. Si placet in pratis atque inter lilia pasci, En prata, en nostra lilia fronte vide. Turturibus mala, visu certare columbis Si iuvat, in nostro vivit uterque sinu. Sic, quidquid dederas, reddam, sed faenore magno; Auctorem ut teneam, perdere praestat opus. Si te amo, non temere est; tu nos absolvis et aufers Nomina tu studiis invidiosa meis. Ut puer ipse venis, venias ut amabilis ipse, Sic nasci properas, sic ut amere, puer. Exemplis rapimur; per se nimis alta timentur, Nec tam celsa petit, sit licet ales Amor. Nam si tantus amas mortalia, ten ego contra Non redamem? Iustum me tua flamma facit, Dum te in nostra iuvat rapidis ardentius Euris Atque Gigantaeo desiluisse gradu.