CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 986338 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/986338.

Nodus 986338 in documento djurdjev-i-poe.xml


PSALMUS 1. Ne, pater, horrisona qui frontis nube severae Et formidata concutis astra manu, Ne, dum lethiferi torrent tua corda furores, Argue, nam fiam te feriente cinis. Fallor, namque ruent nostrae quoque signa ruinae, Nec de me reliquus vel cinis ullus erit. Ah frangat saevam Nemesim Clementia victrix, Nec vincat placidum vindicis ira Patrem. Sum miser, esse miser videar tibi; caelitus a te Invoco Paeoniam tristis et aeger opem. Mens turbata gemit, pergunt mala mentis in artus, Imaque difusus sauciat ossa dolor. Quo tamen usque feris? Patrio nam pectore quando Cedet cum rigida victa bilance Themis? O vultus adverte pios, o lumine frontis Discute quae nostrum surripit umbra diem. Ipse vide, Genitor, genitor namque esse probaris, Dum nondum patior, quae meruisse piget. Infernas merui sedes, loca nigra, subire Atque Acheronthaei torrida claustra lacus. Verum (si qua fides misero est) non debita sonti Tartara nec trepidum me mea poena movet. Hoc unum horresco, quod te sub Dite silerem Cogerer et Domini non memor esse mei. Hinc timor, hinc lacrymae, quas, fert amor ales ad aethram, Quas iacit in nostros anxia cura sinus. Hinc quoties turpis nigroque invecta curuli Extinguit nitidum Cimeris umbra diem, Me mihi tunc umbrae ostendunt, mihi cernor in illis, Et nox est animi tristis imago mei. Horreo, nec placidae mens est dare membra quieti, Nec possem, somno si dare membra velim. At, si decubui, lacrymor lacrymisque solutis Illicet in calido flumine strata natant. Lugeo, dum rorant pennis humentibus umbrae, Et certat lacrymis nox mihi tota suis. At, si quando animus, si lumina lassa quierunt, Condidit et tenuis languida membra sopor, Tunc tua fatali subit ira accincta flagello Cocitusque minax Tenariumque Chaos. Occurrunt Furiae nostrum in discrimen hiantes Et quatiens piceam torva Megera facem. Lumina turbantur visis turbantque quietem, Et reliquus mesto tergitur imbre sopor. Commerui, fateor, quod te linquente iacerem, Utque iocus fierem, queis modo terror eram. Tartara me vincunt Furiaeque impune minaces, Namque vident vires consenuisse meas. Sed quae flamma meas, sed quae (nam sentio) fibras Pervolat etherei flaminis aura potens? Nosco meo luctu placatum et supplice voto Iam te fulmineas deposuisse minas. O procul hinc foedi, procul hinc absistite coetus, Exemplar sceleris praesidiumque mei. Vox fletus accepta mei est, et iacta per aras Inter demissas mascula thura preces. Dis fugiat posthac, et quae Deus ultor in ora Fixerit in Stygia vulnera cernat aqua. Mox lateat fugiens, caligo ignisque latentem Torqueat et rapido saevior igne pudor.