CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 986266 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/986266.

Nodus 986266 in documento djurdjev-i-poe.xml


L. CORPORIS CHRISTI DOMINI SACRO DIE ET OCTAVO POST ILLUM VENTUS INGENS COHORTUS FUIT LAURETI ANNO 1703. EPIGRAMMA 26. Lux aderat, quando nivea sub fruge quotannis Deducit mitem pompa canora Deum. Carbasa surripiunt caelum, per compita pandit Versicoloratas cernua Cloris opes, Cum subito tristi Boreas metuendus ab Arcto Et gravis adverso frenduit ore Notus. Ceu soliti propriis Dominum deducere pennis Ad munus properat frater uterque suum. Cur tamen hic fervor, cur tanta potentia ventis? Expediam; causae dictaque pondus habent. Suspirat Borea atque Austris natura videndo, Quo rerum dominum traxerit unus amor. Cumque sui plausus nil sint nisi ventus et aura, Ut potis est, pompae plaudere terra cupit.