CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 983953 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/983953.

Nodus 983953 in documento djurdjev-i-poe.xml


XXXV. NATO RERUM PRINCIPI DONA NATALITIA POEMATIUM Molles fasciolas et picta crepundia gemmis Nos puero ferimus pro magnis munera Divis, Parva quidem, at parvo placantur munere Divi. Illa sed e Tyrio quod nerunt stamine Musae Duximus, et doctis conscripsit texta figuris Calliope; quid possit acus, namque optima novit Calliope, et Phrygiae quae sit fiducia dextrae. Spira means limbum gracili circundat acantho, [Spira means passimque vagos torquetur in orbes] Frondosos mentita sinus, pro stirpibus aurum est, Pro baccis gemmae, folia infecere smaragdi. Ut tamen hunc fessis hominum succurrere rebus Confusisque novos terris inducere vultus Advenisse notet Puerum, qui barbara frangat, Unus qui nobis nascendo restituat rem, Quatuor in partes brevibus distincta corymbis Fascia quadruplici variata emblemate gaudet. Hic primus labor est Musae finxisse sub alto Numinis arbitrio summaque in mente repostum Grande rudimentum et vasti primordia mundi. Nil est in spatio cerni, nam turbidus horror Noxque super caecas late dominatur abyssos; Attrectare putes ipsum Nihil, ipsa videntur Hiscere deformi consumpta voragine fila; Sed iuxta manus omniparens genus omne animantum Horrenti e latebra et genitalibus evocat umbris. Parte alia in pluviam totas descendere nubes Aspicias: Magnum iam littora perdidit aequor, Aereque terrisque una eluvione sepultis In Chaos antiquum credas elementa liquari. Finxit et aurato per caerula licia filo Innumeras clades mersique cadavera mundi. In medio Mortem nigro de stamine duxit Urgentem populos et per vada caeca natantem. Haud procul hinc pacem ridens praenunciat Iris Versicolorato praecingens aethera gyro. Post haec terrificum panda cervice leonem Nazareus Iuvenis rictu spumante prehensum Vi multa manibusque et toto corpore nitens Dillacerat, contenta illi per brachia vivus Impetus extantesque tori; fluit artubus ardens Sudor et exhausto salit aeger anhelitus ore. Non procul hinc cernas, ubi late Isacia pubes Crudelem fugiens Nilum et Pelusia regna Incerto stabilem calcat pede concita pontum. Pone sequens Pharii fluctus rotat arma tyranni, Surdaque sistra iacent, permistaque signa quadrigis Corporaque et regis clypeo praefixus Osiris Volvuntur torrente vado. Plus posse sagaci Haud alias licuit digito: stant margine sicco Abramidae dubioque timent sua gaudia vultu, Prodigium exhausti ripis undantibus alvei Et stabiles fluctus fractumque in fluctibus hostem Despicere attoniti pronique inhiare videntur. Haec damus, et Puero si dona indigna videntur, Addidimus purum, qui cuncta excedit, amorem.