CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 983068 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/983068.

Nodus 983068 in documento djurdjev-i-poe.xml


XXV. ARTEMISIA ALLOQUITUR MARITI CINERES ELEGIA Egelidi cineres, gelidos si dicere possum, Quos rigat a nostris fervida gutta genis, Debuerat sanguis, sed nostro condita vivit Sanguine pars animae dimidiumque tuae. Heu cinis antiquae custos miserande favillae, Heu pulvis vidui testis amice tori, Siccine vos tristi patiar deponere saxo Et potero nostro distinuisse sinu? Siccine busta meas celabunt invida flammas Atque mihi reliquum nil nisi fletus erit? Non ita, sed moriens tua post vestigia sistam In ripa intrepidos ulteriore gradus. Iam mihi mens tecum Stygias innare paludes Et ferrugineas mortis adire domos. Ne timeam, faciet comitum tutela duorum, Tu nempe et validus, qui Styga vincit, amor. Sed quo me refero, quo vertor inanis et excors? Nec mirum, si excors, cor mihi sponsus erat. Si te fidus amor, si te mortalia tangunt Atque potes nostri nominis esse memor, Si memor es nostri, mecum sis semper oportet, Namque animus magis est, quo magis esse cupit. Ergo magis liceat tecum mihi iungere vitam, Dum fas nostra tuis iungere fata vetat. Non licet in tumulo tecum iacuisse, iacenti Ipsa tibi tumulus, dum tumulabor, ero, Pectore ut in nostro tibi sis post fata superstes, Spiret ut admoto corde reposta cinis. Sic sit vita eadem, sic spiritus unus utrique, Quos ligat una fides, quos tenet unus amor. Sic, precor, o coniux, anima dum vivimus una, Parte mea possis vivere parte tua. O utinam in longum quamvis servanda dolorem Sic valeam Pylios dinumerare dies, Ut ducas nostro sub pectore longius aevum Et nunquam possim parte carere tui. Alcestis moritura virum praeit, ardet et ultro Euadne socii parte recepta rogi. Ceciderint aliae, mihi laus superesse dolori est Urnaque depositi flebilis esse viri. Non placet Elisium nostrique oblivia mundi, Quae movet epoto gurgite lympha potens. Elisium mihi sit te mente revolvere posse Meque diu, coniux, commeminisse tuam.