CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 981924 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/981924.

Nodus 981924 in documento djurdjev-i-poe.xml


XVII. B. ALOISIUS GONZAGA INFERNO INVICTUS ODE ANNO 1700 Sol arma noctis discutit horrido Pallata caelo, tum tener emicat Vultusque primum vagientes E thalamo Thetidis revolvit. Sic et verendi pectoris indoles Educta sacris sub penetralibus Dat magna vel primis in annis, Quaeque atavum cita laude virtus Sublime spirat. Sic quoque centiceps Megera quantum te super ipsius Fidemque Cociti metumque Erigeres, tremebunda vidit, Gonzaga caelo debite, sordidis Indigne terris inque micantibus Divum choraeis ore sacrum Purpureo bibiture nectar, Frustraque ab omni parte inamabiles Pestes coegit, quas Stygis edidit Uligo pastas in maligni Lethifera Phlegetontis alga, Atque arma movit. Destituit tamen Estincta inanes lampas Erynnias, Trucesque constanti catervae Consilio iuvenis refractae Sensere, certo quam pede pergeret Ad destinatae littora gloriae Quantaque calcaret repulsa Regna et opes strepitumque vulgi; Quassansque dixit Persephone comam Et viperinum stridula verticem: »O cassa virtus, o peremptum Indomito decus omne Diti! Gonzaga vicit! Scilicet impotens Non emovendos corripuit gradus Coeptisque laudandis inheret (Heu fateor) metuitque frangi. Non totus Orcus, non triplici Canis Hians baratro verteret obvium, Non ipsa, non coniux, vel alta Centimani rabies gigantis. Male auspicatae iam piget aleae, Piget Gradivi. Concidit irrita Spes omnis, et vinci recusat, Cui superum properantur arma Totoque caelum fulmine militat. Vidi, phalanges cum premeret meas Bellator, a leva polorum Insolitos crepuisse pulsus. Horresco! circum quantus in igneos Surgebat hostes caelituum globus Lateque crispatas rotabat Caeruleum per inane taedas. Eheu! dolosae si qua fides Stygi, Si quando nostro pectore veritas Invita sedit: stat triunphus Nexilibus radiatus astris Tibi, Aloisi, quem bene finxeras Vi temperata, vi stabilis boni, Manetque de Phoebo recusum Emeritam diadema frontem.