CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 980272 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/980272.

Nodus 980272 in documento djurdjev-i-poe.xml


XII.AD ILLUSTRISSIMUM AC REVERENDISSIMUM DOMINUM FABRICIUM DE AUGUSTINIS LAURETI PRAESIDEM ANNO 1703 POEMATION EPENETICUM Coguntur proprium Musae deponere morem, Ingeniumque vetus noster dediscit Apollo. Dum, Praesul, te, magne, canit, namque omnia quondam Protrahere in maius plectroque augere solebat, Nunc minuet. Tua facta, genus, sapientia, mores Vincunt laudantes proprio splendore Camenas. Mirabar tantas in te coalescere dotes, Temperiemque animi geniumque et grandia Suadae Flumina nec varios generoso a pectore vultus. Miranti subito clara sub imagine fulsit Rescissa de nube Deus, qui cognitus ultro est Cinthius, ut visae mediis effervere tectis Laurus et Clariae tergo sonuere pharetrae. »Si nescis«, ait, »in reliquis, quae mira fuissent, Seu pietas animi Martisve aut dona Minervae Sunt Augustini consuetae sanguinis artes: Sic vigor insolitus, sic tantae mascula gentis Ingenia haud norunt alienae cedere laudi. Se soli superare queunt, maiorque superbis Surgit avis soboles, quae sanguine mota paterno Emicat et titulos superando extollit avitos. Sic gaudet quercum spoliis senioque labantem Agnatum fulcire nemus. Quos undique cerno Et quales proavos, quae magnae nomina gentis Sparsa per Ausoniam! Seu nobilitatis Etruscae Pectore magnanimo gestantem insigne Camillum Sive illum, cuius famam Nasamones et Indi, Cuius Roma fidem, Mavortia iura Ravenna Sensit et Adriaci dextram timuere leones. O si non durae praereptus crimine Parcae Vota Italum tecum tuleras, Hieronime, qualem, Qualem te propriis vidisset in arcibus olim Bellipotens Regina Padi, quae gaudia Nereo Plaudenti vexisset aqua quantosque superbus Eridanus Venetum vomuisset in ora pavores! Sed quid ago? Dominae venerandum luce tiarae Aspicio Stephanum et tota Sidone rubentem, Si tamen aspicio, nam qui nitor exit ab ore Attonitos sacro castigat lumine visus. Hic legum Pater, Urbis honos, non unius hic est Principis unus amor, quo sospite saepe feruntur Erecti e tumulis Romae invidisse recenti Fabricii Curiique et nomina magna Catonum. Occubuit sed non totus, stetit alter et alter Heres virtutum, par laudibus, atque duorum Crescebat meritae suprema ad culmina laudis Ingenti patruo non dedignanda iuventus. Unus cum propero raptus fato intulit astris Spemque suam iuvenis Romaeque ardentis amores, Ast mundi tergit lacrymas damnumque superstes Fabricius pensat, quique alto pectore frater Alobrogum sacram gaudet crispare decussim. Hic est Fabricius, quem tu mirare, secundo Alite Partheniam positus moderator in urbem, Inclita civili cui quondam tempora serto Praecinxit veneranda Themis, cui nobilis aequi Ardor, et ingentes cumularunt pectus Athenae. Forsitan addubites, cur illum ad gentis habenas A lauro dictae sors prima admoverit, ultro Expediam. Reliqui multo quam saepe labore Virtutem peperere sibi, primordia gestant Huius, et ad dominam moderaminis attulit artem, Quod reliqui retulere, decus, sic omne fausto Emeritas referunt tam clara exordia lauros. Illum non ornat, sed gaudet vindice tanto Ornari regimen; semper virtutis in illo Et fidei meritum, meriti quoque praemia crescent Infulaque et magnos aequans sacra purpura reges, Donec summus erit triplicique insignis ab auro Ad sua porrectas cernat vestigia gentes. Non temere est, quod dum properat conterritus orbis Nazaream placare domum, tu Virginis urbem Dextra ingente regas, Fabrici, nam numina vellent, Iam nunc assuescas mundum populosque volentes Imperiis regere et summae praeludere sorti.« Dixerat et tenues abscessit Phoebus in auras. At tu, Palladium columen, cui grande superbus Augustus nomen, patriam gens Livia donat, Et totam heroa complecteris indole Romam, Ne, rogo, Pierii praesagia despice vatis, Vati numen inest, nec fallere novit Apollo.