CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 979783 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/979783.

Nodus 979783 in documento djurdjev-i-poe.xml


VI. EPISTULA CLEMENTIS XI AD SUOS EX FRATRE FILIOS, UT PRIVATAE VITAE RATIONEM GLORIOSISSIME AMPLECTANTUR. Scribimus ex adytis, quae supplex orbis et aether, Quae maior mundo suplice Roma colit. Mirari vulgus solet alta atque alta probare, Pendere quae solum, qui tenet alta, potest. Credite sic gnarae voci, quam fata sequuntur, Credite semideum, credite vera loqui. Solum spreta iuvant haec maxima; sydera tangunt Qui sortem pedibus supposuere suis. Vilior est cunctis titulis qui servit et aurae, Utque ruat gravior qui nimis alta petit. Celsa sequi potuisse bonum, sed gloria nolle est, Omnia posse Deum, sed mage nolle facit. Sic vos, o pueri, quos nostro in pectore servat Cognato inscriptos sanguine purus amor, Frangite degeneres, quos ambitus inferat, aestus, Supremumque locum sit meruisse satis. Sit vester titulus titulos spernendo mereri, Sic vestrum in spreto culmine culmen erit. Sit modus in rebus, modica nam sorte iacenti Maxima sors sortem non timuisse fuit. Testis ero, quod summa nocent, quod sceptra regentum Saepe minax veluti fulmina lumen habent. Celsa catenatae subigunt praecordia curae Regalique latet splendida mente lues. Hei mihi, quot summo populos de culmine cerno, Tot funesta meus pabula maeror habet. Si fera cognati surgunt in vulnera reges, In me sanguinea pugnat uterque manu. Si tremuit tellus, si totas abstulit urbes, Victima pro raptis non periisse queror. Si populos ferit atra lues, mea pectora pulsat Editus e magno magnus amore dolor. Devia si gravidas merserunt flumina messes, Certat cum lacrymis tanta procella meis. In me cur proprias laxavit prodiga vires Gloria curve meus sydera tangit apex? Heu scit, quod videor, nescit, quae sentio, mundus, Invideor miseris invideoque miser. Quam durum esse miser, nulli miser esse videri, Quam durum est lacrymis non reperire fidem! Sic placitum caelo, cui recta placere necesse est, Auctore a tanto vel dolor ipse tumet. Quae superis placuere, feram, dum vita manebit, O mea sic vobis dicta placere queant!