CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 979642 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/979642.

Nodus 979642 in documento djurdjev-i-poe.xml


V. DIVAE CLARAE DE MONTE FALCO SEPULCRUM SPLENDORE, CONCENTU, FRAGRANTIA ADMIRABILE POST HORRENDOS MOTUS TERRAE PER TOTAM PENE ITALIAM AUDITOS. ANNO 1703 ELEGIA Clara Parens divi, cui signa in corde doloris Nectareo teli cuspide finxit Amor, Quae tumulo stant mira tuo? Sed parce roganti, Namque sibi hanc causam spesque timorque rapit, Asuetamque malis terrent quoque gaudia mentem, Nec credunt sortem territa corda suam. Haec miror venerorque simul laetorque, quod ipsa Tanta queas, quae mens nostra tenere nequit. Ergo, quae positos tibi lux circumvolat artus, Dic, precor, an saevi fulminis instar habet. An cessit turbo placataque numina gaudent Felices ista reddere luce dies? Curve tua ignotis animatur odoribus urna? Forsitan hoc nostri funeris omen erit? Pacis at esse potest, nam cum renovatur ab auris Depulso Borea, floriger annus olet. Hei mihi, quid miros bustum vocale canores Evomit, hasne inflat Iudicis ira tubas? Ah, isti veterem referant Amphiona cantus, Diruta qui sacra tecta novabat ope. Sed quae flamma meas, sed quae, nam sentio, fibras Permeat aetherei flaminis aura potens? Placatum lacrymis et voto suplice numen Certum est fulmineas deposuisse faces. Terruerant nostras auresque oculosque ruinae Tactaque ab emisso sulphure naris erat. Hinc sacer hic tumulus laesos in corpore sensus Luce hilarat, mulcet carmine, odore fovet. Vicimus: ingentes manibus praetendite palmas, Vicimus: in crines plurima laurus eat. Victa fugit Nemesis; iam vindicis ira procellae, Iam tremor a nobis, iam procul horror abit.